# Contra Ioannem 1.29

Jerome, Contra Ioannem, 1.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/contra-ioannem/1.29

28. In Symbolo fidei et spei nostrae, quod ab Apostolis traditum, non scribitur in charta et atramento; sed in tabulis cordis carnalibus, post confessionem Trinitatis et unitatem Ecclesiae, omne Christiani dogmatis sacramentum, carnis resurrectione concluditur. Et tu intantum in corporis, et iterum corporis, et tertio corporis, et usque novies corporis, vel sermone vel numero immoraris, nec semel nominas carnem; quod illi semper nominant carnem, corpus vero tacent. Sed et illud quod argute subnectis, et prudenter praecavens dissimulas, scito nos intelligere. His enim testimoniis veritatem resurrectionis probas, quibus Origenes negat, et de dubiis incerta confirmans, certam fidei domum, subita tempestate subvertis. Seminatur, inquit, corpus animale: surget corpus spirituale. Neque enim nubent, neque nubentur; sed erunt sicut Angeli in coelis [43] . Quae alia exempla assumeres, si resurrectionem negares? Vis resurrectionem carnis, veritate et non putative, ut loqueris, confiteri. Post illa, quibus ignorantium blanditus es auribus, quod in ipsis corporibus, in quibus mortui sumus et sepulti, resurgamus, hoc potius adiunge, et dic: »Quomodo Dominus post resurrectionem fixuras clavorum ostendit in manibus, vulnus lanceae monstravit in latere, et dubitantibus Apostolis, quod putarent phantasma se videre, respondit, Palpate me et videte, quoniam spiritus carnes et ossa non habet, sicut me videtis habere [44] , et proprie ad Thomam: Infer digitum tuum in manus meas, et manum tuam in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis [45] ; sic et nos post resurrectionem eadem habebimus membra, quibus nunc utimur, easdem carnes et sanguinem et ossa: quorum in Scripturis sanctis opera, non natura damnantur. Denique in Genesi scriptum est: Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt [46] . Et Paulus Apostolus de prava doctrina et operibus Iudaeorum: Non acquievi, ait, carni et sanguini [47] . Et ad Sanctos, qui utique in carne erant, dicit: Vos autem in carne non estis; sed in spiritu: si tamen Dei spiritus habitat in vobis [48] . Negans enim eos in carne, quos in carne esse constabat, non carnis substantiam, sed peccata damnabat.

---

Jerome, Contra Ioannem. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/jerome/contraioannem.html.
