# Contra Ioannem 1.3-5

Jerome, Contra Ioannem, Lines 1.3-1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/contra-ioannem/1.3

3. Scimus omnes, quid tibi scripserit, quid in te arguerit, in quo, ut tu vis, calumniatus sit. Responde ad singula, per Epistolae huius gradere vestigia, ne punctum quidem et apicem calumniae transeas. Si enim egeris negligenter, et - ut ego tibi credo iuranti - casu aliqua transieris, statim ille clamabit et dicet: Hic hic te vinctum teneo: hic totius negotii cardo versatur. Non aeque inimici audiunt, et amici. Qui inimicus est, etiam in scirpo nodum quaerit: amicus prava quoque recta iudicat. Scribunt saeculi litterae, amantium caeca esse iudicia; quas tu forsitan sacris Voluminibus occupatus omnino neglexeris. Numquam de amicorum iudicio glorieris. Illud verum est testimonium, quod ab inimica voce profertur. Alioqui si amicus pro te dixerit, non testis, aut iudex, sed fautor putabitur. Haec et huiusmodi loquentur inimici tui, qui tibi forte movere cupiant stomachum.
Caeterum ego quem numquam volens laesisti, cuius semper in Epistolis tuis nomen cogeris ventilare, do consilium ut aperte aut fidem Ecclesiae praedices, aut loquaris, ut credis. Dispensatio etenim ac libratio ista prudens verborum, indoctos decipere potest. Cautus auditor et lector cito deprehendet insidias: et cuniculos quibus veritas subvertitur, aperte in luce demonstrabit. Et Ariani, quos optime nosti, multo tempore propter scandalum nominis consubstantialem se damnare simulabant, venenaque erroris circumlinebant melle verborum. Sed tamdem coluber se tortuosus aperuit, et noxium caput, quod spiris totius corporis tegebatur, spiritali mucrone confossum est. Recipit, ut scis, Ecclesia poenitentes; et numero superata peccantium dum deceptis gregibus consulit, pastorum vulneribus ignoscit. Eadem nunc in veteri et nova haeresi consuetudo servatur, ut aliud populi audiant, aliud praedicent sacerdotes.
4. Ac primum antequam epistolam tuam, quam scripsisti ad episcopum Theophilum, interpretatam huic volumini inseram, et ostendam tibi, me intelligere nimis cautam tantam prudentiam tuam, expostulare tecum libet. Quae haec est tanta arrogantia, non respondere de fide interrogantibus? Tantam fratrum multitudinem, et Monachorum choros, qui tibi in Palaestina non communicant, quasi nostes publicos aestimare? Dei Filius propter unam morbidam ovem, nonaginta novem in montibus derelictas, alapas, crucem, flagella sustinuit, et suis humeris portavit ad coelos baiulans, et patiens delicatam peccatricem. Tu beatissimus papa, et fastidiosus antistes, solus dives, solus sapiens, solus nobilis ac disertus, conservos tuos, et redemptos sanguine Domini tui, rugata fronte et obliquis oculis despicis? Hoc est illud, quod, Apostolo praecipiente, didicisti: Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe [6] ? Finge nos occasionem quaerere, et sub praetextu fidei lites serere, schisma conficere, iurgia concitare. Tolle occasionem volentibus occasionem; ut postquam de fide satisfeceris, et omnes nodos qui contra te nectuntur absolveris, tunc liquido omnibus probes, non dogmatum, sed ordinationis esse certamen. Nisi forte prudenti consilio, ideo de fide interrogatus taces, ne videaris haereticus esse, cum satisfeceris. Omnia ergo crimina, quibus accusantur homines, refutare non debent: ne postquam negaverint, criminosi sint. At contemnis laicos, diaconos atque presbyteros. Potes enim, ut gloriaris et iactitas, in una hora mille clericos facere. Habes papam Epiphanium, qui te aperte missis litteris haereticum vocat. Certe nec aetate, nec scientia, nec vitae merito, nec totius orbis testimonio, maior illo es. Si aetatem quaeris, iuvenis ad senem scribis. Si scientiam, non sic eruditus ad doctum: licet te fautores tui, disertiorem Demosthene, acutiorem Chrysippo, sapientiorem Platone contendant, et tibi ipsi forte persuaserint. De vita autem et fide nihil amplius dicam, ne te laedere videar. Eo tempore quo totum Orientem, excepto papa Athanasio atque Paulino, Arianorum et Eunomianorum haeresis possidebat, quando tu Occidentalibus et in medio exsilio confessoribus, non communicabas; ille vel presbyter monasterii ab Eutychio audiebatur, vel postea Episcopus Cypri a Valente non tangebatur. Tantae enim venerationis semper fuit, ut regnantes haeretici, ignominiam suam putarent, si talem virum persequerentur. Scribe igitur ad hunc. Responde epistolae eius: sentiant caeteri finem, eloquentiam, prudentiam tuam, ne tibi solus disertus esse videaris. Cur ab alio provocatus, aliorsum arma convertis? Palaestinae interrogaris, et respondes Aegypto. Aliis lippientibus, ungis oculos non dolentium. Si placitura nobis alteri loqueris, satis superbe: si aliud quam quaerimus, satis superflue.

---

Jerome, Contra Ioannem. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/jerome/contraioannem.html.
