# Contra Ioannem 1.30

Jerome, Contra Ioannem, 1.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/contra-ioannem/1.30

29. Haec est vera resurrectionis confessio, quae sic gloriam carni tribuit, ut non auferat veritatem. Quod vero dicit Apostolus, corruptibile hoc et mortale [49] hoc ipsum corpus, id est, carnem, quae tunc videbatur, ostendit. Quod autem copulat, induere incorruptionem, et immortalitatem, illud indumentum, id est vestimentum, non dicit corpus abolere quod ornat in gloria: sed quod ante inglorium fuit, efficere gloriosum; ut mortalitatis et infirmitatis viliore veste deposita, immortalitatis auro, et, ut ita dicam, firmitatis atque virtutis beatitudine induamur; volentes non spoliari carne, sed supervestiri in gloria, et domicilium nostrum, quod de coelo est, superindui desiderantes, ut devoretur mortale a vita. Certe nemo superinduitur, nisi qui ante vestitus est. Sic et Dominus noster in monte transfiguratus est in gloria [50] , non ut manus ac pedes caeteraque membra perderet, et subito in rotunditate vel solis, vel sphaerae volveretur: sed eadem membra solis fulgore rutilantia, Apostolorum oculos praestringerent: unde et vestimenta eius mutata sunt in candorem, non in aerem; ne forte et vestes eius asseras spirituales: Et facies eius, inquit, fulgebat sicut sol [51] . Ubi autem facies nominatur, aestimo quod et caetera membra conspecta sint. Enoch translatus est in carne. Elias carneus raptus est in coelum [52] : necdum mortui, et paradisi iam coloni, habent membra cum quibus rapti sunt atque translati. Quod nos imitamur ieiunio, illi possident Dei consortio. Vescuntur coelesti pane, et saturantur omni verbo Dei, eumdem habentes Dominum, quem et cibum. Audi Salvatorem dicentem: Et caro mea requiescit in spe [53] . Et in alio loco: Caro eius non vidit corruptionem [54] . Et rursum: Omnis caro videbit salutare Dei [55] . Et tu semper corpus ingeminas? Profer magis Ezechiel, qui ossa iungens ossibus et educens ea de sepulcris suis, et super pedes stare faciens, carnibus nervisque constringit, et cute desuper tegit [56] .

---

Jerome, Contra Ioannem. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/jerome/contraioannem.html.
