Latin
Lines 1.32-1.33
Jerome, Contra Ioannem 1.32-33
Not analysed yet
31. Ego libere dicam, et quamquam torqueatis ora, trahatis capillum, applaudatis pede, Iudaeorum lapides requiratis, fidem Ecclesiae apertissime confitebor. Resurrectionis veritas sine carne et ossibus, sine sanguine et membris, intelligi non potest. Ubi caro et ossa, et sanguis et membra sunt, ibi necesse est ut sexus diversitas sit. Ubi sexus diversitas est, ibi Ioannes Ioannes, Maria Maria. Noli timere eorum nuptias, qui etiam ante mortem in sexu suo sine sexus opere vixerunt. Quando dicitur: In illa die neque nubent, neque nubentur [58] ,de his dicitur, qui possunt nubere, et tamen non nubent. Nemo enim dicit de Angelis: Non nubent, neque nubentur. Ego numquam audivi spiritualium Virtutum in coelo nuptias celebrari: sed ubi sexus est, ibi vir et femina. Unde et tu invitus licet, cogente veritate, confessus es, et dixisti: Aut coronandus in corpore, quod caste egit et iuste, aut condemnandus in corpore, quod voluptatibus iniquitatique servivit. Tolle corpus et pone carnem, et virum ac feminam non negasti. Quis enim vivit cum gloria pudicitiae qui non habet sexum, per quem committi potuit impudicitia? Quis enim umquam lapidem coronavit, quia virgo permanserit? Angelorum nobis similitudo promittitur, id est, beatitudo illa, in qua sine carne et sexu sunt Angeli, nobis in carne et sexu nostro donabitur. Mea rusticitas sic credit, et sic intelligit sexum confiteri sine sexuum operibus: homines resurgere, et sic eos Angelis adaequari. Nec statim superflua videbitur membrorum resurrectio, quae caritura sint officio suo; cum adhuc in hac vita positi, nitamur opera non implere membrorum. Similitudo autem ad Angelos, non hominum in Angelos demutatio, sed profectus immortalitatis et gloriae est.
32. Argumenta vero illa puerorum et infantium, et senum, et ciborum, et stercorum, quibus adversum Ecclesias uteris, non sunt tua: de Gentilium fonte manarunt. Eadem enim opponunt nobis Ethnici. Qui Christianum esse te dicis, Gentilium arma depone. Discant illi magis a te resurrectionem carnis confiteri, quam tu ab illis negare. Aut si et tu de hostium numero es, ostende te libere adversarium, ut Ethnicorum suscipias vulnera. Dono tibi nutriculas tuas, ne vagiant infantes; dono decrepitos senes, ne hyberno frigore contrahantur. Frustra etiam tonsores artificia didicerunt, scientes Israeliticum populum per quadraginta annos, nec unguium, nec capillorum incrementa sensisse: et quod his maius est, non sunt attrita vestimenta eorum; nec inveteraverunt calceamenta eorum. Enoch et Elias, de quibus dudum diximus, tanto tempore in eadem permanent aetate, qua rapti sunt. Habent dentes, ventrem, genitalia, et tamen nec cibis, nec uxoribus indigent. Quid potentiam Dei calumniaris? qui potest de medulla illa et de seminario vestro, non carnes tantum de carnibus, sed corpus educere, et aliud ex alio facere; et de aqua, id est, de vilitate carnium, pretiosa et aerei corporis vina mutare: potest utique eadem potentia, qua de nihilo cuncta fabricatus est, reddere quae fuerunt: quia multo minus est restituere quod fuerit, quam facere quod non fuit. Miraris si de infantibus et senibus in perfecti viri aetatem resurrectio fiat, cum de limo terrae absque ullis aetatum incrementis, consummatus homo factus sit? Costa mutatur in feminam; et tertio humanae conditionis modo, vilia et pudenda nostrae nativitatis elementa mutantur in carnes: ligantur membris, discurrunt in venas, in ossa durantur. Vis et quartum genus humanae generationis audire? Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei [59] . Aliter Adam, aliter Eva, aliter Abel, aliter homo Iesus Christus. Et in omnibus diversis exordiis, una hominis natura non differt.