# Contra Ioannem 1.35

Jerome, Contra Ioannem, 1.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/contra-ioannem/1.35

34. Aperta sunt et sepulcra in Domini passione, quando sol fugit, terra tremuit, et multa corpora Sanctorum surrexerunt, et visa sunt in sancta civitate [73] . Quis est, inquit Isaias, qui ascendit ex Edom: fulgida vestimenta eius ex Bosor, sic formosus in stola candida [74] . Edom aut terrenus interpretatur, aut cruentus. Bosor, aut caro, aut in tribulatione. Paucis verbis totum resurrectionis mysterium demonstrat, id est, et veritatem carnis et augmentum gloriae. Et est sensus: Quis est iste qui ascendit de terra, ascendit de sanguine [75] ? Cuius vestimenta iuxta prophetiam Iacob, qui alligavit pullum suum ad vitem, et torcular calcavit solus, musto rubentia sunt de Bosor, id est, de carne, sive tribulatione mundi [76] : ipse enim vicit mundum. Ideoque rubra et fulgida sunt vestimenta eius; quia speciosus est forma prae filiis hominum [77] : et propter gloriam triumphantis in stolam candidam commutata sunt; et tunc vere de Christi carne completum est: Quae est ista quae ascendit dealbata, innitens super fratruelem suum? Et quod in eodem libro scribitur: Fratruelis meus rubicundus et candidus [78] . Hunc imitantur, qui vestimenta sua non coinquinaverunt cum mulieribus [79] ; virgines enim permanserunt qui se castraverunt propter regna coelorum. Itaque in albis erunt vestibus. Eo tempore sententia Domini opere perfecta monstrabitur. Omne quod dedit mihi Pater, non perdam ex eo quidquam, sed resuscitabo illud in novissimo die [80] . Totum videlicet hominem, quem totum nascendo susceperat. Tunc ovis quae perierat, et in inferioribus oberrabat, humeris Salvatoris tota portabitur: et quae peccatis languida fuit, clementia iudicis sustentabitur [81] . Tunc videbunt illum qui compunxerunt, qui clamaverunt: Crucifige, crucifige talem [82] . Tribus et tribus caedent pectora, ipsi et mulieres eorum. Illae mulieres, quibus Dominus locutus est crucem portans: Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos flete, et super filios vestros [83] . Tunc Angelorum vaticinium complebitur, qui stupentibus Apostolis sunt locuti: Viri Galilaei, quid statis stupentes in coelum. Hic Iesus qui a vobis assumptus est in coelum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum [84] . Quale est autem, idcirco dicere Dominum post resurrectionem quadraginta diebus comedisse cum Apostolis, ne phantasma putaretur; et hoc ipsum quod comedit, in carne et in membris visus est, in phantasmate confirmare? Aut verum est quod videbatur, aut falsum. Si verum est, ergo vere comedit, et vere membra habuit. Si autem falsum, quomodo res falsas ostendere voluit, ut resurrectionis veritatem probaret? Nemo enim falso verum probat. Ergo, inquies, et nos post resurrectionem comesuri sumus? Nescio. Non enim scriptum est: et tamen si quaeratur, non puto comesuros. Legi enim, non esse regnum Dei cibum et potum, repromittens nobis quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt [85] . Moyses et Elias quadraginta diebus ieiunaverunt ac noctibus [86] . Hoc hominum natura non patitur, sed quod homini impossibile est, Deo impossibile non est [87] . Sicut qui futura praedicit, non interest utrum post decem annos, aut post centum futura pronuntiet, quia una est scientia futurorum: sic qui quadraginta diebus potest ieiunare et vivere, immo non potest ieiunare, sed vivit virtute Dei; et aeterno tempore poterit absque esca et potu vivere. Quare favum comedit Dominus? Ut resurrectionem probaret; non ut tuis faucibus mella permitteret. Piscem in prunis assum petiit, ut dubitantes confirmaret Apostolos, qui ad illum accedere non audebant, quod putarent se spiritum videre, non corpus [88] . Archisynagogi filia suscitatur, et cibum accipit: Lazarus quatriduanus mortuus resurgit, et prandens inducitur [89] : non quia apud inferos esuriebat, sed quia difficultas operis, scrupulositatem fidei requirebat. Quomodo veras manus et verum ostendit latus: ita vere comedit cum discipulis: vere ambulavit cum Cleopha: vere lingua locutus est cum hominibus: vero accubitu discubuit in coena: veris manibus cepit panem, benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. Quod autem ab oculis repente evanuit, virtus Dei est, non umbrae et phantasmatis. Alioquin et ante resurrectionem, cum eduxissent eum de Nazareth, ut praecipitarent de supercilio montis, transivit per medios, id est, elapsus est de manibus eorum. Numquid iuxta Marcionem dicere possumus, quod ideo nativitas eius in phantasmate fuerit, quia contra naturam qui tenebatur, elapsus est? Quod Magis licet, hoc Domino non licet? Apollonius Tyaneus scribitur cum ante Domitianum staret in consistorio, repente non comparuisse. Noli potentiam Domini Magorum praestigiis adaequare, ut videatur fuisse quod non fuit, et putetur comedisse sine dentibus, ambulasse sine pedibus, fregisse panem sine manibus, locutus esse sine lingua, et latus monstrasse sine costis.

---

Jerome, Contra Ioannem. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/jerome/contraioannem.html.
