# Contra Ioannem 1.37-45

Jerome, Contra Ioannem, Lines 1.37-1.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/contra-ioannem/1.37

36. Oro te, qui tantis contra resurrectionem uteris argumentis, ut simpliciter mecum loquaris. Credis vere Dominum resurrexisse, in eodem quo mortuus, quo sepultus est corpore, an non credis? Si credis, cur ista proponis, per quae resurrectio denegatur? Si non credis, qui ita imperitorum lactas animas, et resurrectionem casso nomine ventilas? Audi. Nuper de Marcionis quidam schola:
- Vae, inquit, ei, qui in hac carne, et in his ossibus resurrexerit.
Gaudebat animus.
Sed statim intulit: Consepulti enim sumus, et consurreximus cum Christo per baptismum [96] .
- Animae, an carnis resurrectionem dicis?
- Respondit: Non solius animae, sed carnis, quae cum anima renascitur in lavacro.
- Et quomodo peribit, quae in Christo renata est?
- Quia scriptum est, ait: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt [97] . Attende, obsecro te, quod dicitur, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Numquid non resurgent? Absit; sed non possidebunt. Quare non possidebunt? Quia sequitur, neque corruptio incorruptionem possidebit. Tamdiu ergo regnum Dei non possidebunt, quamdiu caro tantum sanguisque permanserint. Cum autem corruptivum induerit incorruptionem, et mortale induerit immortalitatem [98] , et lutum carnis in testam fuerit excoctum, quae prius gravi pondere premebatur in terram, acceptis spiritus pennis et immutationis, non abolitionis, nova gloria volabit ad coelum; et tunc implebitur illud quod scriptum est: Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus [99] ?
37. Praepostero ordine de animarum statu et carnis resurrectione respondimus: omissisque principiis Epistolae, tota nobis contra egregios tractatus eius fuit disputatio. Maluimus enim de Dei rebus, quam de nostris iniuriis dicere. Si peccaverit homo in hominem, rogabunt pro eo ad Dominum. Si autem in Deum peccaverit, quis orabit pro eo [100] ? Nunc e diverso super omnia nostros adversarios immortali odio persequimur: blasphemantibus Deum, clementem porrigimus manum. Scribit ad Theophilum episcopum apologiam, cuius istud exordium est: Tu quidem ut homo Dei, et apostolica ornatus gratia, curam omnium Ecclesiarum, maxime eius quae in Ierosolymis est, sustines, cum ipse plurimis sollicitudinibus Ecclesiae Dei, quae sub te est, distringaris.

---

Jerome, Contra Ioannem. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/jerome/contraioannem.html.
