Latin
I. De Vitis Apostolorum
Jerome, De vitis apostolorum 1.958
Unproofread scanNot analysed yet
I. Andreas frater hujus, ut majores nostri prodiderunt, Scythis et Sogdianis et Saccis praedicavit Evangelium Domini nostri Jesu Christi, et in Sebastopoli praedicavit, quae cognominatur magna, ubi est irruptio Apsari, et Phasis fluvius: illic incolunt AEthiopes interiores. Supultus est autem Patris civitate Achaiae, cruci suffixus ab AEgea praefecto Edessenorum. II. Jacobus Zebedaei filius, duodecim tribus quae erant in dispersione, omnibus praedicavit Evangelium Domini nostri Jesu Christi. Interfectus est autem gladio ab Herode tetrarcha Judaeorum. III. Philippus apostolus in Phrygia praedicat Evangelium Domini Jesu. Sepelitur Hierapoli, cum filiabus, honorifice. IV. Bartholomaeus apostolus, Indis iis qui dicuntur Fortunati praedicavit Evangelium Christi, et Evangelium quod est secundum Matthaeum eis tradidit. Dormivit autem Albanopoli oppido majoris Armeniae. V. Thomas apostolus, quemadmodum traditum est nobis, Parthis et Medis et Persis et Carmanis et Hyrcanis et Bactris et Magis praedicavit Evangelium Domini. Dormivit in civitate Calamina, quae est Indiae. VI. Simon Chananaeus, cognomento Judas, frater Jacobi episcopi, qui et successit illi in episcopatum, post obitum Jacobi cognomento Justi, vixit annos viginti supra centum. Crucifixus autem sub Trajano imperatore, mota persecutione gravi, dormivit. VII. Matthias, cum unus esset e numero Septuaginta, allectus est in ordinem undecim apostolorum, in locum Judae Iscariotae, qui fuit proditor. In altera AEthiopia, ubi est irruptio Apsari, et Hyssi portus, praedicavit Evangelium, cum essent homines agrestes. Et illic dormivit, et illic sepultus est, usque ad hodiernum diem. VΠΙ. Timotheus autem, Ephesiorum episcopus, ordinatus a beato Paulo, ex gentibus erat, non ex circumcisione. De quo multa testatur Paulus, admonens ut honestam professionem dati sibi doni servaret, qui et gloriose illic testificatus est. IX. Titus, episcopus Cretae, in eadem et in circumjacentibus insulis praedicavit Evangelium Christi. Ibidem autem et dormivit, et sepultus est, nempe in Creta. X. Crescens in Galliis praedicavit Evangelium, et illic sepultus est. Eunuchus Candaces AEthiopum reginae in Arabia cognomento Felici, et in Taprobana insula maris Rubri praedicavit Evangelium Domini. Aiunt autem eum et ibidem martyrium pertulisse, et honorifice fuisse sepultum.