Latin
2.697.1 to 2.697.36
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 2.697.1-36
Unproofread scanNot analysed yet
1. Num possit homo sine peccato, si velit, esse. —ATTICUS. Dic mihi, Critobule, verumne est quod a te scriptum audio: Posse hominem sine peccato esse, si velit: et facilia Dei esse praecepta? CRITOBULUS. Verum, Attice sed non eodem sensu ab aemulis accipitur, quo a me uictum est. A. Quid enim ambiguitatis in dicto est, ut diversae intelli· gentie tribuatur occasio? Nec quaero ut de utroque pariter respondeas. Duo enim a te proposita sunt: unum, posse hominem sine peccato esse, si velit; alterum, facilia Dei esse precepta. Licet ergo simuldicta sint, tamen per paries singulas disserantur, ut quorum una videtur fides, nulla sit in sententiarum diversitate contentio. C. Ego, Attice, dixi hominem absque peccato posse esse, si velit, non ut quidam maledici calumniantur, absque Di gratia (quod etiam cogitare sacrilegium est ),sed simpliciter posse, si velit, ut subaudiatur cum Dei gratia. A. Ergo et malorum in te operum auctor est Deus? C. Nequaquam ita ut autumas. Sed si quid in me boni habeo, illo suggerente et adjuvante completur. A. Non de natura quaero, sed de actu. Quis enim dubitat Deum omnium Creatorem? Hoc mihi respondeas velim: quod agis bonum, tuum est, an Dei? C. Meum est, et Dei; ut ego operer et ille adjuvet. A. Et quomodo haec omnium opinio est, quod Dei auferas gratiam, et quidquid homines agimus, propriae tantum asseras voluntatis? C. Miror, Attice, cur erroris alicui a me causam ratione uque flagites, et id quaeras quod scriptum non est, cum perspicuum sit quod scripserim. Dixi hominem sine peccato esse posse, si velit. Nunquid addidi, absque Det gratia? A. Sed ex eo quod non addidisti, videris negare. C. Imo ex eo quod non negavi, dixisse existimandus sum.