# Dialogus adversus Pelagianos 2.697.37-63

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, 2.697.37 to 2.697.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.697.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.697.37

Neque enim quidquid non dicimus, negare arbitrandi sumus. A. Confiteris ergo, posse hominem sine peccato esse, so velit, cum Dei gratia? C. Non solum fateor, sed et libere proclamo. A. Errat ergo qui Dei gratiam tollit? C. Errat. Quin potuis arbitrandus est impius, cem Dei nutu omnia gubernentur, et hoc quod sumus et habemus appetitum propriae voluntatis, Dei conditoris sit beneficium. Ut enim liberum possideamus arbitrium, et vel ad bonam, vel ad malam partem declinemus propria voluntate; ejus est gratiae, qui nos ad imaginem, et ad similitudinem sui tales condidit. Num gratiae Dei tribuendum? A. Nulli, o Critobule, dubium est, ex ejus cuncta pendere judicio qui creator est omnium, et quidquid habemus, illius beneficio deputandum. Sed quaero, hoc ipsum quod Dei asseris gratiae, utrum ad conditionis referas beneficium, an in singulis rebus putes esse quas gerimus, ut scilicet illius in omnibus utamur auxilio; an semel ab eo liberi arbitrii conditi, nostra voluntate vel viribus agamus quod volumus? Novi enim, plerosque vestrum ita ad Dei cuncta referre gratiam, ut non in partibus, sed in genere, hoc est, nequaquam in singulis rebus, sed in conditione arbitrii intelligant potestatem. C. Non est ita ut autumas, sed a me utrumque dicitur, ut et Dei gratiae sit, quod tales conditi sumus, et per singula opera illius adminiculo fulciamur. A. Constat ergo inter nos, in bonis operibus post propriam voluntatem, Del nos niti auxilio, in malis diaboli. C. Constat, et super hoc nulla contentio est. A. Male ergo sentiunt, qui per singulas res quas agimus, Dei auferunt adjutorium, et illud quod Psalmista canit: « Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam. Nisi Dominus custodient civitatem, frustra vigilat qui custodit cam (Psal.

---

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml.
