Latin
2.697.64 to 2.697.95
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 2.697.64-95
Unproofread scanNot analysed yet
CXXVI, 1 ); »et caetera hujuscemodi, perversis interpretationibus, imo risu dignis, ad alios sensus detorquere nituntur· In singulis rebus Dei opus esse adjutorio. —C. Quid mihi necesse est contra alios dicere, cum meum responsum habeas? A. Tuum responsum cujusmodi? Eos bene sentire, an male? C. Et quae me cogit necessitas, ut contra alios promam sententiam? A. Disputationis ordo et ratio veritatis. An ignoras omne quod dicitur, aut esse, aut non esse; et aut inter bona aut mala debere nume rari? Hoc ergo de quo interrogo, aut bene dici, aut male, ingratis tibi fatendum est. C. Si in singulis rebus quas gerimus, Dei utendum est adjutorio, ergo et calamum temperare ad scribendum, et temperatum pumice terere, manumque aptare litteris, tacere, loqui, sedere, stare, ambulare, currere, comedere, jejunare, flere, ridere, et caetera hujuscemodi, nisi Deus juverit, non poterimus? A. Juxta meum sensum non posse perspicuum est, C. In quo igitur liberum habemus arbitrium, et Dei in nos gratia custoditur, si ne hoc quidem absque Deo possumus facere? Quomodo datum liberum arbitrium. Libertati non officit Dei gratia. —A. Non sic donata est liberi arbitrii gratia, ut Dei per singula tollatur adminiculum. C. Non tollitur Dei adjutorium, cum creaturae ex semel dati liberi arbitrii gratia conserventur. Si enim absque Deo, et nisi per singula ille me juverit, nihil possunt agere: nec pro bonis me juste operibus coronabit, nec affliget pro malis; sed in utroque suum vel recipiet, vel damnabit auxilium. A. [Dic ergo simpliciter, cur Dei auferas gratiam. Quidquid enim toliis in partibus, necesse est ut et in genere neges. C. Non nego gratiam, cum ita me a Dei asseram conditum, ut per Dei gratiam meae datum sit voluntati, vel facere quid, vel non facere.