# Dialogus adversus Pelagianos 2.700.1-24

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, 2.700.1 to 2.700.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.1

5. C. Quomodo in caeteris creaturis conditionis ordo servatur: sic concessa semel liberi arbitrii potestate, nostrae voluntati omnia derelicta sunt. A. Ergo, ut dixi, non debeo a Deo per singula auxilium deprecari, quod semel meo dnium est judicio? C. Si in omnibus ille cooperatur, non est meum, sed ejus qui adjuvat, imo qui in me cooperatur: praesertim cum absque eo facere nihil possim. A. Oro te, non legisti: « Non enim volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, i6)? » Ex quibus intelligimus rostrum quidem esse velle et currere; sed ut voluntas nostra compleatur et cursus, ad Dei misericordiam pertinere, atque ita fieri, ut et in voluntate nostra, et in cursu, liberum servetur arbitrium, et in consummatione volutatis et cursus. Dei cuncta potentiae relinquantur. Scilicet nunc mihi Scripturarum testimonia replicanda sunt, quomodo per singula Dei a sanctis flagitetur auxilium et in singulis operibus suis, illo adjutore et protectore uti desiderent. Lege totum Psalterium, omnes sanctorum voces, nihil erit, nisi ad Deum in cunctis operibus deprecatio. Ex quo perspicue ostenditur, te aut Dei negare gratiam, quam tollis in partibus; aut si in partibus dederis quod nequaquam te velle manifestum est, in nostram sententiam transire, qui sic liberum homini servamus arbitrium, ut Dei per siugula adjutorium non negemus. Strangulat Pelagianorum dogma. — C. Captiosa ista est conclusio, et de dialecticorum arte descendens. Mihi autem nullus auferre poterit liberi arbitrii potestatem, ne, si in operibus meis Deus adjutor exstiterit, non mihi debeatur merces, sed ei qui in me operatus est. A. Fruere liberi arbitrii potestate, ut contra Deum armes linguam tuam, et in eo liberum probes, si tibi liceat blasphemare. Verum super hoc quid sentias, nulli dubium est, et praestigia confessionis tuae apertissima luce claruerunt.

---

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml.
