Latin
2.700.203 to 2.700.227
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 2.700.203-227
Unproofread scanNot analysed yet
Verbi gratia, Paulus apostolus, vas electionis, qui plus omnibus apostolis laboravit, utique justus erat scribens ad Timotheum: «Certamen bonum certavi, rursum consummavi, fidem servavi; de caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex: non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV, 7,8). »Justus erat et Timotheus discipulus ejus et imitator, quem docet quid agere debeat, et quem modum tenere virtutum: putamusne unam et eamdem in utroque fuisse justitiam, et non plus habere meritorum eum, qui plus omnibus laboravit? «Multae mansiones sunt apud Patrem (Joan. XIV, 2), »quia et merita diversa: «Stella a stella differt in claritate (I Cor. XV, 41), »et in uno Ecclesiae; corpore membra diversa sunt. Habet sol fulgorem suum, luna quoque noctis tenebras temperat: et quinque sidera alia, quae vocantur errantia, diversis et cursibus et luminibus coelum peragrant. Innumerabiles sunt aliae stella; ,quas micare in firmamento cernimus. In singulis diversa sunt lumina, et tamen in suo unaquaeque perferta est, ita duntaxat ut comparatione majoris perfectione careaf. In corpore quoque, cujus membra diversa sunt, aliud oculus, aliud manus, aliud pes, agunt. Unde et Apostolus dicit: «Non potest oculus dicere manui, non es mihi necessaria: …ut iterum caput pedibus, non desidero operam vestram. Nunquid omnes apostoli? nunquid omnes prophetae? nunquid omnes magistri? nunquid omnes cunctas habent virtutes? nunquid omnes donationes habent sanitatum? nunquid omnes linguis loquuntur? nunquid omnes interpretantur? AEmulamini dona majora. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis, unicuique prout vult (I Cor. XII, 21 seqq.) . »In quo diligenter attende, quod non dixerit, secundum quod unumquodque membrum cupit, sed secundum quod ipse vult Spiritus. Neque enim dicere potest vas figulo suo: Quare ita vel ita me fecisti?