# Dialogus adversus Pelagianos 2.700.228-245

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, 2.700.228 to 2.700.245. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.228

« An non habet figulus potestatem de eodem luto, aliud vas facere in honorem, aliud iu contumeliam (Rom. IX, 21)? » Unde consequenter adjecit, « AEmulamini dona majora; » ut in fide et industria plus caeteris chrismatibus habere mereamur, melioresque simus his, qui comparatione nostri in secundo vel tertio gradu positi sunt. In magna domo vasa diversa sunt, alia aurea, alia argentea, aenea, ferrea, ligneaque. Et tamen secundum modulum suum, cum aeneum vas perfectum sit, comparatione argentei vasis imperfectum dicitur, rursumque argenteum aurei collatione deteries est. Atque hoc modo, dum sibi invicem comparantur, imperfecta et perfecta sunt omnia. In agro terrae bonae, et ex una semente tricenarius et …exagenarius et centenarius fructus exoritur: ipsis numeris indicatur impar esse quod nascitur, et tamen in suo genere perfecta sunt singula. Elisabeth et Zacharias, quo testimonio, quasi impenetrabili uteris clypeo, nos docere possunt, quanto inferiores sunt beatae Mariae matris Domini sanctitate, quae conscientia in se habitantis Dei libere proclamat: « Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. Fecit potentiam in brachio suo (Luc. I, 48 et seqq.). » In quo animadverte, quod beatam se esse dicat non proprio merito atque virtute, sed Dei in se habitantis clementia. Ipse quoque Joannes, quo major non fuit inter natos mulierum, parentibus suis melior est. Non enim solum hominibus, sed et angelis testimonio Domini comparatur. Et tamen qui cunctis hominibus erat major in terra, minimo in regno coelorum minor fuisse perhibetur. Id etiam in collatione peccatorum intelligi - Quid mirum in collatione sanctorum, alios esse meliores, et alios inferiores, cum e contrario in collatione peccatorum hoc intelligi possit? Ad Jerusalem dicitur, quae multis peccatorum erat confossa vulneribus: « Justificata est Sodoma ex te (Thren.

---

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml.
