Latin
2.700.270 to 2.700.302
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 2.700.270-302
Unproofread scanNot analysed yet
Quandiu habemus thesaurum istum in visis fictilibus, et fragili carne circumdamur, imo mortali et corruptibili, beatos esse nos credimus, si in singulis virtutibus partibusque virtutum Deo subjecti simus [Al. sumus]. Cum autem mortale hoc indutum fuerit immortalitate, et corruptivum hoc incorruptione vestitum, et absorpta mors fuerit in Christi victoria, tunc Deus erit omnia In omnibus: ut non sit tantum in Salomone sapientia, in David animi mansuetudo, in Elia et Phinees zelus, in Abraham fides, in Petro, cui dictum est: «Simon Joannis, amas me (Joan. XXI, 13)? »perfecta dilectio; in electionis vase studium praedicandi, et caeteris vel bina, vel trina: sed totus in cunctis sit, et in omni virtutum choro sanctorum, numerus glorietur, et sit Deus omnia in omnibus. Quandiu vivimus cunctas virtutes habere non possumus. —C. Nullus ergo sanctorum, quandiu in isto corpusculo est, cunctas potest habere virtutes? A. Nullus, quia nunc ex parte prophetamus, et ex parte cognoscimus. Nec enim possunt omnia esse in omnibus hominibus: quia non est immortalis filius hominis. C. Et quomodo legimus: Qui unam habuerit, omnes videtur habere virtutes? A. Participatione. non proprietate. Necesse est enim, ut singuli excellant in quibusdam: et tamen hoc quod legisse te dicis, ubi scriptum sit nescio. C. Ignoras hanc philosophorum esse sententiam? A. Sed non apostolorum. Neque enim mihi curae est quid Aristoteles, sed quid Paulus doceat. C. Obsecro te, nonne Jacobus apostolus scribit (Jac. II, 10). qui in uno offenderit, eum esse omnium reum? A. Ipse locus se interpretatur. Non enim dixit unde coeperat disputatio, qui divitem pauperi in honore praetulerit, reus est adulterii vel homicidii. In hoc enim delirant Stoici, paria contendentes esse peccata. Sed ita: «Qui dixit, non moechabe…is, dixit et. non occides;