# Dialogus adversus Pelagianos 2.700.303-330

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, 2.700.303 to 2.700.330. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.303
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.303

quod etsi non occidis, imoecharis autem, factus es transgressor legis (Ibid. 11). » Levia cum levibus, et gravia cum gravibus comparantur. Nec ferula dignum vitium, gladio vindicandum est; nec gladio dignum scelus, ferula coercendum. C. Esto, ut nullus sanctorum omnes virtutes habeat; hoc certe dabis, in eo quod potest facere, si fecerit, esse perfectum. A. Non tenes quid supra dixerim? C. Quidnam illud est? A. Perfectum esse in eo quod fecit, et imperfectum in eo, quod facere non potuit. C. Sed sicut perfectus est iu eo quod fecit, quia facere voluit, ita et in eo, per quod imperfectus est, quia non fecit, perfectum esse potuisse, si facere voluisset. A. Quis enim non vult facere quod perfectum est? Aut quis non cunctis cupiat florere virtutibus? Si totum requiris ab omnibus. tollis rerum diversitatem, et gratiarum distantiam, et Creatoris artificis varietatem, cujus sacro Propheta sonat carmine: « Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). » Indignetur lucifer, quare fulgorem lunae non habeat. Luna super suis defectibus et labore causetur, cur annuum solis circulum singulis mensibus expleat. Sol queratur, quid offenderit ut lunae cursu tardior sit. Clamemus et nos homunculi, quid causae exstiterit, ut homines et non angeli facti simus: quanquam magister vester, ό Αρχαίος, de cujus haec fonte procedunt, omnes rationales creaturas aequo asserat jure conditas, ut instar quadrigarum et curruum de carceribus exeuntes, in medio spatio vel corruant, vel praetervolent, et ad optata perveniant. Elephanti tantae molis, et gryphes in sua gravitate causentur, cur quaternis pedibus incedant, cum muscae, culicesque, et caetera hujusmodi animantia sub pennulis senos pedes habeant, et aliqui vermiculi sint, qui tantis pedibus scateant, ut innumerabiles simul motus nulla acies comprehendat. Dicat haec Marcion et omnes haeretici, qui Creatoris operibus illudunt.

---

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml.
