Latin
2.700.412 to 2.700.433
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 2.700.412-433
Unproofread scanNot analysed yet
qui cem malediceretur, non remaledixit (I Petr. II, 22);» qui confidenter virtutum conscientia loquebatur: «Ecce venit princeps mundi hujus, et in me invenit nihil (Joan. XIV, 30).» —«Qui cum esset in forma Dei. nequaquam rapinam arbitratus est aequalem se esse Deo, sed se exinanivit, formam servi accipiens, et factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propterea donavit ei Deus nomen, quod est supra omne nomen, ut in nomine Jesu flectant genu coelestia, terrestria et inferna (Philipp. II. 6 seqq.) .» Si ergo in una episcopi persona pauca praecepta aut nequaquam, aut difficulter invenies, quid facies de omni homine, qui cuncta debet implere mandata? Etiam in corporalibus non omnia omnes habere. —Ex corporalibus consideremus spiritualia. Alius velox est pedibus, sed non fortis manu. Ille tardus incessu, sed stabilis in praelio est. Hic pulchram babet faciem, sed raucae vocis est. Alius tetram, sed dulci modulatione cantat. Illum ingeniosum, sed obliviosum: hunc memorem, sed tardi videmus ingenii. In ipsis controversiis, in quibus quondam pueri lusimus, non omnes similiter vel in prooemiis, Vel in narrationibus, vel in excessibus, vel in argumentis, aut exemplorum copia, et epilogorum dulcedine se agunt: sed eloquentiae suas alia atque alia in parte dissimiles sunt. De viris magis ecclesiasticis loquar. Multi super Evangelia bene disserunt, sed in explanatione Apostoli impares sui sunt. Alii cum in Instrumento novo optime senserint, in Psalmis et veteri Testamento muti sunt, Hoc totum dico, quod non omnia possumus omnes (VIRG. Eclog. VII): rarusque aut nullus est divitum, qui in omni substantia sua paria universa possideat. Possibilia praecepit Dens, et ego fateor. Sed haec possibilia cuncta singuli habere non possumus: non imbecillitate naturae, ne calumniam facias Deo, sed animi lassitudine, qui cunctas simul et semper non potest habere virtutes.