# Dialogus adversus Pelagianos 2.700.462-490

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, 2.700.462 to 2.700.490. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.462
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.462

Hoc enim, quod proposuisti, posse hominem sine peccato esse si velit, aut verum est, aut falsum est. Si verum est, ostende quis fuerit: si falsum, quidquid falsum est, nunqnam fieri potest. Verum haec quasi explosa taceantur, et in scriniolis vestris tantum mussitent, publicam faciem formidantia. Librum Pelagii confutat. — Transeamus ad alia, in quibus perpetua oratione utendum est, ita duntaxat, ut habeas potestatem refellendi et quaerendi si quid volueris. C. Audiam patienter, non enim dicum libenter; et magis mirabor ingenium, cujus stupeo falsitatem. A. Utrum falsa sint an vera quae dicturus sum, cum audieris tunc probabis. C. Loquere ut vis, mihi decretum est, si respondere non potuero, magis silere, quam mendacio acquiescere. A. Quid interest utrum te tacentem, an loquetem superem, et juxta Protei fabulam vigilantem capiam, an dormientem? C. Cum dixeris quae votueris, audies quae nequaquam velis. Veritas enim laborare potest, vinci non potest. A. Libet sententias tuas parumper discutere, ut intelligant secutores tui, quam divinum in te mirentur ingenium. Dicis, « Sine peccato esse non posse, nisi qui scientiam legis habuerit, » per quod magnam partem Christianorum excludis a justitia, et qui praedicator es impeccantiae, omnes prope peccatores esse pronuntias. Quotus enim quisque Christianorum habet legis scientiam, quam. in multis ductoribus Ecclesiae; aut raro, aut difficulter invenias? Verum tu tantae es liberalitatis, ut favorem tibi apud Amazonas tuas concilies, ut in alio loco scripseris, « Scientiam legis etiam feminas habere debere; » cum Apostolus doceat esse tacendum mulieribus in ecclesia; et si quid ignorant, domi viros suos debere consulere (I Cor. XIV). Nec sufficit tibi dedisse agmini tuo scientiam Scripturarum, nisi earum voce et canticis delecteris. Jungis enim et ponis in titulo, « Quod et feminae Deo psallere debeant.

---

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml.
