Latin
2.700.491 to 2.700.516
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 2.700.491-516
Unproofread scanNot analysed yet
»Quis enim ignorat psallendum esse feminis in cubiculis suis, et absque virorum frequentia et congregatione turbarum? Verum tu donas quod non licet; ut quod verecunde facere debeant, et absque ullo arbitro. magistri auctoritate proclament. Item librum Pelagii confutat. —Addis praeterea (tit. XIII, al. XIV). «Servum Dei nihil amarum de ore suo, sed semper quod dulce est et suave debere proferre, »et quasi alius sit servus Dei, alius ductor et sacerdos Ecclesiae, prioris oblitus sententiae, ponis in alio titulo (Tit. XXVII, al. XXII), «sacerdotem sive doctorem omnium actus speculari debere, et fiducialiter corripere peccantes, ne pro iisdem rationem reddat [Al. reddas]. et eorum sanguis de suis manibus requiratur. »Nec semel dixisse contentus id ipsum replicas, et inculcas (tit. XXXI) «sacerdotem sive doctorem nemini adulari debere, sed audenter omnes corripere, ne et se et cos qui eum andiunt perdat. »Tantane est in uno opere dissonantia, ut quid prius dixeris nescias? Si enim servus Dei nihil amarum de suo debet ore proferre, sed semper quod dulce et suave est: aut sacerdos et doctor servi Dei non erunt, qui fiducialiter debent corripere peccantes, et nulli adulari, sed audacter omnes increpare; aut si sacerdos et doctor, non solum servi Dei, sed inter servos ejus principalem tenent locum; frustra servis Dei blanditias et dulcedines reservasti, cum hoc proprie haereticorum sit, et eorum qui decipere cupiunt audientes, dicente Apostolo: «Hujusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri. Et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium (Rom. XVI, 18). »Semper insidiosa, callida, blanda est adulatio. Pulchreque adulator apud philosophos definitur blandus inimicus. Veritas amara est, rugosae frontis ac tristis. offenditque correptos. Unde et Apostolus loquitur: «Inimicus vobis factus sum, veritatem dicens vobis (Galat.