# Dialogus adversus Pelagianos 2.700.491-516

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, 2.700.491 to 2.700.516. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.491
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.491

» Quis enim ignorat psallendum esse feminis in cubiculis suis, et absque virorum frequentia et congregatione turbarum? Verum tu donas quod non licet; ut quod verecunde facere debeant, et absque ullo arbitro. magistri auctoritate proclament. Item librum Pelagii confutat. — Addis praeterea (tit. XIII, al. XIV). « Servum Dei nihil amarum de ore suo, sed semper quod dulce est et suave debere proferre, » et quasi alius sit servus Dei, alius ductor et sacerdos Ecclesiae, prioris oblitus sententiae, ponis in alio titulo (Tit. XXVII, al. XXII), « sacerdotem sive doctorem omnium actus speculari debere, et fiducialiter corripere peccantes, ne pro iisdem rationem reddat [Al. reddas]. et eorum sanguis de suis manibus requiratur. » Nec semel dixisse contentus id ipsum replicas, et inculcas (tit. XXXI) « sacerdotem sive doctorem nemini adulari debere, sed audenter omnes corripere, ne et se et cos qui eum andiunt perdat. » Tantane est in uno opere dissonantia, ut quid prius dixeris nescias? Si enim servus Dei nihil amarum de suo debet ore proferre, sed semper quod dulce et suave est: aut sacerdos et doctor servi Dei non erunt, qui fiducialiter debent corripere peccantes, et nulli adulari, sed audacter omnes increpare; aut si sacerdos et doctor, non solum servi Dei, sed inter servos ejus principalem tenent locum; frustra servis Dei blanditias et dulcedines reservasti, cum hoc proprie haereticorum sit, et eorum qui decipere cupiunt audientes, dicente Apostolo: « Hujusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri. Et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium (Rom. XVI, 18). » Semper insidiosa, callida, blanda est adulatio. Pulchreque adulator apud philosophos definitur blandus inimicus. Veritas amara est, rugosae frontis ac tristis. offenditque correptos. Unde et Apostolus loquitur: « Inimicus vobis factus sum, veritatem dicens vobis (Galat.

---

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml.
