# Dialogus adversus Pelagianos 2.700.517-545

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, 2.700.517 to 2.700.545. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.517
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.517

IV, 16). » Et comicus: Obsequtum amicos, veritas odiam parit. Quapropter et Pascha cum amaritudinibus comedimus, et vas electionis docet Pascha celebrandum in veritate et sinceritate (I Cor. V); veritas in nobis sit sinceritas, et amaritudo i Mico consequetur. Omnia Dei voluntate regi. — illud vero quod in alio ponis loco (tit. XXXI), « Omnes voluntate propria regi, » quis Christianorum potest audire? Si enim non unus, nec pauci, nec multi, sed omnes reguntur propria voluntate, ubi erit auxilium Dei? Et quomodo illud exponis? « A Domino gressus hominis diriguntur (Prov. XX, 24);» et, « Non est in homine via ejus (Jerem. X, 22); » et, « Nemo potest quidquam accipere, nisi datum fuerit ei desuper (Joan. XIX, 11);» et in alio loco, « Quid enim habes quod non accepisti? tl si accepisit, quid gloriaris, quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? » dicente Domino Salvatore: » Non descendi de coelo ut faciam voluntatem ineam, sed voluntatem ejus qui me misit Patris (Joan. VI, 38); » et in alio loco: « Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Verumtamen non quod ego volo, sed sicut tu (Luc. XXII, 42). » Et in Oratione Dominica: « Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10). » Qua sententiae temevitate aufers Dei omne praesidium? Et quod in alio loco frustra conaris adjungere, « Non absque Dei gratia, » quomodo sentiri velis, ex hoc loco intelligitur, dum gratiam ejus non ad singula refers opera, sed ad conditionis ac legis et liberi arbitrii potestatem. Impiorum et iniquorum diversitas.— Illud vero quod in sequenti ponis capitulo (tit. LXII, al. LXXII): « In die judicii iniquis et peccatoribus non parcendum, sed aeternis eos ignibus exurendos,» ferre quis potest, et interdicere te misericordiam Dei, et ante diem judicii de sententia judicis judicare, ut si voluerit iniquis et peccatoribus parcere, te praescribente, non possit?

---

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml.
