# Dialogus adversus Pelagianos 2.700.546-571

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, 2.700.546 to 2.700.571. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.546
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.546

Dicis enim: Scriptum est in centesimo tertio psalmo: « Deficiant peccatores a terra et iniqui, ita ut non sint (Psal. CIII, 35). » Et in Isaia: « Comburentur iniqui et peccatores simul, et qui relinquunt Deum, consummabuntur (Isa. XXXIII, 14). » Et non intelligis comminationem Dei interdum sonare clementiam? Non enim dicit eos aeternis ignibus exurendos, sed a terra deficere, et iniquos esse cessare. Aliud enim est ipsos a peccato et iniquitate desistere, et aliud ipsos perire in perpetuum, et aeternis ignibus concremari. Denique Isaias de quo ponis testimonium, « Comburentur, inquit, peccatores et iniqui simul; » non addit, in aeternum: « Et qui relinquunt Deum, consummabuntur. » Proprie hoc de haereticis loquitur, qui rectum fidei tramitem relinquentes consummabuntur, si noluerint ad Dominum reverti, quem dereliquerunt. Quae sententia et tibi parata est, si neglexeris ad meliora converti. Deinde cujus est temeritatis, iniquos et peccatores impiis jungere, qui a nobis sic definiuntur? Omnis impius iniquus est et peccator, nec reciprocatur, ut possimus dicere, omnis peccator et iniquus etiam impius est. Impietas enim proprie ad eos pertinet, qui notitiam Del non habent, vel cognitam trans gressione mutarunt. Peccatum autem et iniquitas pro qualitate vitiorum, post peccati et iniquitatis vulnera, recipit sanitatem. Unde scriptum est: « Multa flagella peccatoris (Psal. XXXI, 10); » et non interitus sempiternus. Et per omnia flagella atque cruciatus emendatur Israel. « Quem enim diligit Dominus corripit: flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). » Aliud est caedere magistri et parentis affectu: aliud contra adversarios crudeli animo desaevire. Quam ob causam, et in primo psalmo canitur: « Quoniam non resurgunt impii in judicio; » jam enim in perditionem sunt praejudicati, « neque peccatores in consitio justorum (Psal. I, 5). » Aliud enim est gloriam perdere resurgendi, aliud perire perpetuo: « Veniet, inquit, hora, in qua omnes qui in sepulcris sunt, audient vocem ejus, et egredientur, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae;

---

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml.
