Latin
2.700.572 to 2.700.590
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 2.700.572-590
Unproofread scanNot analysed yet
qui autem mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28, 29 ). »Unde et Apostolus eodem sensu, quia eodem et spiritu, loquitur ad Romanos: «Quicunque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Et quicunque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II, 12). »Sine lege impius est, qui in aeternum peribit. In lege peccator credens in Deum, qui per legem judicabitur, et non peribit. Si peccatores et iniqui aeternis ignibus exuruntur, non times sententiam tuam, qui iniquum et peccatorem te esse dicis? Et argumentaris hominem non esse sine peccato, sed esse posse. Ergo solus ille salvetur, qui nunquam fuit, nec est, sed futurus est, aut forsitan nec futurus: et pereant omnes, quos retro fuisse legimus. Tu ipse qui Catoniana (Al. Catoniaca) nobis inflaris superbia, et Milonis humeris intumescis, qua temeritate, peccator, magistri nomen assumis? Aut si justus es, et humilitate simulas peccatorem, mirabimur atque gaudebimus habere te solum et possidere cum sociis, quod nec patriarcharum, nec prophetarum, nec apostolorum quispiam habuit. Si (Al. sin) autem Origenes omnes rationabiles creaturas dicit non esse perdendas, et diabolo tribuit poenitentiam, quid ad nos, qui et diabolum et satellites ejus omnesque impios et praevaricatores dicimus perire perpetuo, et Christianos, si in peccato praeventi fuerint, salvandos esse post poenas? Duo Pelagii capitula inter se discrepantia. —Jungis praeterea duo capitula inter se discrepantia, quae si vera sint, os aperire non poteris: «Sapientiam et intellectum Scripturarum, nisi qui didicerit, scire non posse. »Et iterum: «Scientiam legis non usurpare debere indoctum (tit. XX).» Aut enim magistrum, a quo didiceris, proferre cogeris, ut tibi scientiam legis liceat usurpare: aut si magister talis est, qui ab alio non didicerit, et docuerit te quod ipse ignorabat, restat ut non recte facias, qui indoctus usurpas scientiam Scripturarum, et magister prius quam discipulus esse coepisti.