Latin
2.700.649 to 2.700.672
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 2.700.649-672
Unproofread scanNot analysed yet
Praecipuam Pelagianorum sententiam impugnat. —Centesimus titulus est, «Posse hominem sine peccato esse, et Dei mandata facile custodire, si velit, »de quo abunde dictum est. Cumque se imitatorem, imo expletorem operis beati martyris Cypriani, scribentis ad Quirinum [mss. Cirinum], esse fateatur, non intelligit se in eodem opere dixisse contraria. Ille in quinquagesimo quarto titulo tertii libri, ponit neminem sine sorde et sine peccato esse, statimque jungit testimonia, in quibus scriptum est apud Job: «Quis enim mundus a sordibus? nec si unius etiam diei sit vita ejus in terra(Job XIV, 4). »Et in psalmo quinquagesimo: «Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea (Psal. I, 6). »Et in Epistola Joannis: «Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosmetipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8).» Tu e diverso asseris, «Posse hominem sine peccato esse; »et ut hoc verum dixisse videaris, statim adjungis, «Et Dei mandata facile custodire, si velit, »quae aut rarus, aut nullus implevit. Si enim facilia sunt, debent a pluribus custodiri. Sin autem, ut concedamus tibi, rarus quisquam ea implere potest, manifestum est esse difficile quod rarum est. Atque ut hoc augeas, et magnitudinem tuae virtutis ostendas, quod scilicet de bono conscientiae thesauro eructare credaris ponis in titulo: «Ne leviter quidem esse peccandum (tit. CXXIII). »Et quid sit hoc leviter, nc forte in opere te aliquis dixisse existimaret. annectis: «Malum nec cogitandum (tit. CXXXVI, al. CXXXI), »neque illius sententiae recordaris: «Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me. Domine, et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII 13); »cum Ecclesia etiam ea quae per ignorantiam delinquimus, et sola cogitatione peccamus, delicta esse fateatur; in tantum, ut hostias pro errore jubeat offerri, et pontifex qui pro cuncto populo deprecatur, ante pro se offerat victimas (Hebr.