# Dialogus adversus Pelagianos 2.700.673-698

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, 2.700.673 to 2.700.698. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.673
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.673

VII, 26), qui certe nunquam pro aliis juberetur offerre, nisi justus ipse esset, nec rursum pro se offerret, si peccato careret ignorantiae. Scilicet nunc mihi latissima Scripturarum spatia peragranda sunt, ut doceam errorem et ignorantiam esse peccatum. Esse peccata ignorantiae. — C. Obsecro te, nonne legisti, « Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28)? » Non ergo solus aspectus et incentiva vitiorum reputantur in peccatum; sed ea quibus attribuimus assensum: Aut enim vitare possumus malam cogitationem, et consequenter possumus carere peccato; aut si vitare non possumus·, non reputatur in peccatum, quod caveri non potest. A. Callide quidem argumentaris, sed non intelligis argumentationem tuam contra sacras Scripturas facere. Volunt enim eloquia Scripturarum etiam ignorantiam habere peccatum: unde et Job (cap. I) offert hostias pro filiis suis, ne forte per ignorantiam in cogitatione peccaverint. Et qui ligna caedit, si securi ac ferro fugiente de ligno, homo fuerit occisus, pergere jubetur ad urbem fugitivorum et tandiu ibi esse, quandiu sacerdos maximus moriatur (Deut. XIX, 5), id est, redimatur sanguine Salvatoris, aut in domo baptismatis, aut in poenitentia, quae imitatur baptismatis gratiam per ineffabilem clementiam Salvatoris, qui non vult perire quemquam, nec delectatur mortibus peccatorum, sed ut convertantur et vivant (Ezech. XVIII, 23). C. Rogo quae est ista justitia, ut in peccato tenear erroris, cujus reatum non habet conscientia? Nescio me peccasse, et ejus rei quam nescio, poenas luo? Et quid plus faciam, si sponte peccavero? A. A me sententiae et dispositionis Dei causas requiris? Respondet stultae interrogationi tuae liber Sapientiae: « Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris (Eccli. III, 22). » Et alibi: « Noli esse sapiens multum, et noli argumentari plus quam oporteat (Eccle. VII, 17).

---

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml.
