# Dialogus adversus Pelagianos 2.700.699-720

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, 2.700.699 to 2.700.720. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.699
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.699

» Et in eodem loco: « In sapientia et in simplicitate cordis quaerito Deum (Sap. I, 1).» Ac ne forte huic volumini contradicas, audi Apostolum, evangelica clangentem tuba: « O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 33, 34)? » Istae sunt quaestiones, de quibus et in alio loco scribit: « Stultas autem et ineruditas quaestiones devita, sciens quoniam lites generant (II Tim. II, 23).» Et Ecclesiastes (de quo certe libro nulla est ambiguitas), « Dixi, inquit, sapiens efficiar, et ipsa longe facta est a me. Profunda profunditas, quis eam inveniet (Eccle. VII, 24, 25)? » A me quaeris, quare figulus aliud vas fecerit in honorem, aliud in contumeliam, et non vis acquiescere Paulo, pro suo Domino respondenti: « O homo! tu quis es, qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)? » Opponit Scripturarum testimonia. — Audi ergo breviter testimonia Scripturarum, ut stulta, imo impia sciscitatio tua in perpetuum conticescat. Loquitur Deus in Genesi, « Non adjiciam ultra maledicere terrae propter opera hominum, quia apposita est mens hominis diligenter ad mala a pueritia (Gen. VIII, 21). » Abraham et Sara, audita repromissione filii Isaac, rident in corde suo, et tacita cogitatio non latet scientiam Dei. Arguuntur in risu, et ipsa cogitatio, quasi pars infidelitatis reprehenditur. Attamen non ex eo quod risere, diflidentiae condemnantur, sed ex co quod postea crediderunt, justitiae palmam acceperunt. Lot nescit in concubitu filiarum quid fecerit, et inebriatus ab cis non habet crimen conscientiae, et tamen error in vitio est. Argue sanctum virum Jacob, quare Rachel formosam dilexerit, pro qua et servivit multo tempore, et in Liae primo concubitu fuerit contristatus; et acquiesce tandem humanae fragilitati, quae etiam pulchra corpora diligit, et deformia detestatur.

---

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml.
