# Dialogus adversus Pelagianos 2.700.721-730

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, 2.700.721 to 2.700.730. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.721
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.721

Luget Jacob mortem filii sui Joseph, et multo tempore consolationem non recipit filiorum, respondetque: « Lugens et gemens, vadam ad infernum (Gen. XXXVII, 35): » et probat se hominem, dum justus ignorat quid actum sit de justo filio Joseph. In Exodo scriptum est: « Si percusserit aliquis quempiam, et mortuus fuerit, morte moriatur. Sin autem non volens, sed Deus tradidit eum in manibus ejus, dabo tibi locum, ad quem confugiat qui occidefit (Exod. XXI, 12, 13). » In quo notandum est, quod Deus tradidit hominem in manus ejus, et ille qui occidit per ignorantiam, exsilio condemnatur. In Levitico lex ponitur: « Anima si peccaverit in conspectu Domini non sponte, ex omnibus praeceptis Domini, quae non oportet fieri, feceritque unum ex eis, sive pontifex fuerit, sive omnis synagoga, et reliquus populus, et postea didicerit peccatum suum, quod peccavit per ignorantiam, offeret munus, hircum de copris, masculum immaculatum: et ponet manus suas super caput ejus, interficietque illum in loco ubi mactantur holocausta coram Domino, quia pro peccato est (Levit. IV, 2 seqq.).» Statimque in sequentibus: « Si tetigerit aliquid immundum, quod non liceat tangere, et fecerit per ignorantiam, et postea didicerit, sive promiserit aliquid, et fuerit oblitus, pronuntiabit peccatum suum, in quo peccasse se perspicit, et offeret Domino pro his quae peccavit, agnam sive capram pro peccato suo quod peccavit, et precabitur pro eo sacerdos super peccato, et dimittetur ei peccatum. Sin autem non praevaluerit manus ejus, ut offerat ovem pro peccatis suis quibus peccavit, duos turtures, aut duos pullos columbarum offeret Domino, unum pro peccato, et unum in holocaustum: et portabit ea ad sacerdotem, et offeret sacerdos id quod pro peccato est primum, et in ipso reconciliabitur pro peccato quod peccavit, et dimittetur ei (Levit. V, 3 seqq.).

---

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml.
