# Dialogus adversus Pelagianos 2.700.731-747

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, 2.700.731 to 2.700.747. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.731
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.731

» Caeteraque his similia, quae studio brevitatis omitto, ne fastidium stomacho tuo faciam. In consequentibus quoque narrat Moyses (Ibid. VIII), quod in consecratione Aaron et filiorum ejus obtulerit vitulum pro peccato, et posuerit Aaron et filii ejus manus super eum, super caput videlicet vituli, qui erat pro peccato, et mactaverit eum, et tulerit de ejus sanguine, et posuerit super cornua altaris in circuitu digito suo, atque altare mundaverit. Similiter in ariete fecerit, et de sanguine ejus tetigerit auriculam ejus dexteram, et manum dexteram, et summitatem pedis dextri. Et post multa alia, quae narrare longissimum est, enumeratis diebus septem ita legimus: « Factum est quoque die octavo, et vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, et omnes seniores Israel, et dixit ad Aaron: Tolle vitulum de bobus pro peccatis [Al. peccato], et arietem in holocanstum immaculatum, et offeres eos in conspectu Domini: et senioribus Israel loquere, dicens: Tollite hircum de capris unum pro peccato, et vitulum immaculatum anniculum in holocaustum. Dixitque Moyses ad Aaron: Accede ad altare et fac pro peccato tuo (Levit. IX, 1 seqq.), » et reliqua. « Rursumque elevavit Aaron manus suas super populum, et benedixit eis. Descenditque cum fecisset pro peccato et holocausto et salutari (Ibid. 21, 22). » Mulier generat liberos lege naturali et immunda est, si masculum pepererit, diebus quadraginta; si feminam, diebus octoginta. Accusa Creatorem, cur immundum quidquam nominet quod ipse condidit. Et non solum ipsa immunda est, sed et omne quod tetigerit: « Cumque dies, inquit, purgationis ejus completi fuerint super filio aut filia, offeret agnum anniculum immaculatum, et pullum columbarum, et turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii sacerdoti, qui offeret ea in conspectu Domini, et expiabit pro ea sacerdos (Levit. XII, 6 seqq.). » De leproso quoque dicitur, quod in die purgationis ejus offeratur pro eo victima pro peccato, duoque turtures et duo pulli columbarum: unus pro peccato, alius in holocaustum (Levit.

---

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml.
