# Dialogus adversus Pelagianos 2.700.802-830

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, 2.700.802 to 2.700.830. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.802
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.802

XXIII, 10, 11). » Ex Josuae libro. — De Jesu filio Nave duo tantum ponam testimonia. Peccavit Achan, et totus populus offendit. Dixitque Dominus ad Josue: « Non poterunt stare filii Israel in conspectu inimicorum suorum; sed dorsa vertent adversariis suis, quia factum est anathema in eis. Et non addam ut sim vobiscum, nisi contritum fuerit anathema de medio vestrum (Josue VII, 12). » Cumque sacrilegium quaereretur, et sors latentem invenisset reum, interficiuntur cum Achan filii ejus, et filiae, boves, asini, pecora; tabernaculum, et quaecunque habere potuit, igne deleta sunt. Esto, ipse peccaverit; quid commisere filii? quid boves? quid asini? quid pecora? Fac Deo calumniam quare unus peccaverit, et pars populi trucidata sit? Cur et ipse lapidatur [Al. lapidetur], et omnia quae babere potuerit, ultrix flamma consumpserit? Dicamus et aliud: « Non erat, inquit, civitas, quam non tradidit Dominus filiis Israel, absque Hevaeo qui habitabat in Gabaon: omnes pugnando ceperunt, quia a Domino factum erat, ut induraret cor eorum, et pugnarent contra Israel, ut interficerentur: et non fieret in eis misericordia, et perirent, sicut praecepit Dominus Moysi (Josue XI, l9, 20). » Si Domini factum est voluntate, ut pacem non reciperent nec susciperent Israel; dicamus juxta Apostolum: « Quid ergo queritur? Voluntati enim ejus quis potest resistere (Rom. IX, 19)? » Ex Regum libris. — De Samuel et Malachim. Jonathas favum mellis gustavit in sceptro, et illuminatis oculis, periclitatur, quod nesciens fecerit. Hoc enim Scriptura testatur, quod ignoraverit a patre esse praeceptum, ne quisquam gustaret, donec victoria Domini compleretur. In tantum autem iratus est Dominus, ut sors inveniret occultum, et ipse fateretur dicens: « Gustavi in summitate sceptri, quod est in manu mea, parum mellis, et ecce ego morior (I Reg. XIV, 43). » Et postea intercessione et precibus populi liberatus est, dicentis ad Saul: « Num Jonathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel?

---

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml.
