# Dialogus adversus Pelagianos 2.700.854-881

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, 2.700.854 to 2.700.881. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.854
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/2.700.854

Praecepit David principi exercitus Joab, ut numeret populum; statimque Scriptura commemorat: « Et percussit cor suum David, et dixit ad Dominum: Peccavi vehementer, quia hoc feci (II Reg. XXIV, 10). » Cum juberet ut fieret, utique quid diceret, ignorabat; et tamen se ipse reprehendit, et pro hac culpa septuaginta millia hominum angeli gladio trucidantur. Salomon completis templi caeremoniis, utrasque palmas tetendit ad Dominum, et ait: « Cum peccaverit tibi populus, non est enim homo qui non peccet (III Reg. VIII,46). » Ahia propheta Silonites nesciebat ad se venire uxorem Jeroboam; dixitque [Al. add. ci] Dominus: « Ecce uxor Jeroboam ingredietur, ut quaerat verba a te pro filio suo qui aegrotat, juxta boc et juxta hoc loqueris [Al. loquaris] ad eam (III Reg. XIV, 5). » Eliseus sedebat in monte, venit ad eum mulier, cujus filius mortuus erat, et amplexata pedes ejus, vociferatur. Repellente autem eam Giezi, dixit ad eum vir Dei: « Dimitte eam, quoniam anima ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, ut non annuntiaret mihi (IV Reg. IV, 27). » Ex libro dierum et Prophetis. — In libro dierum legimus: « Fuerunt filii Sobal patris Cariathjarim, qui prophetabant ex dimidio (I Paral. II, 52). » Et iterum: « Filii autem Salma patris Bethleem et Netophathi corona domus Joab, et qui prophetabant, ex dimidio Zarai, » et caetera (Ibid. 54). Similiter utique sancti erant qui prophetabant, et tamen perfectam non mer…erunt accipere prophetiam: nequaquam de futuro secundum tropologiam: sed impraesentiarum juxta historiam prophetantes. Habacuc propheta Canticum suum hoc inscribit titulo: « Oratio Habacue prophetae pro ignorationibus [Al. ignorantibus] (Habac. III, 1). » Locutus enim fuerat audacter ad Dominum, et dixerat: « Usquequo, Domine, clamabo, et non audies? Vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem, videre praedam et injustitiam?

---

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml.
