Latin
3.741.100 to 3.741.131
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 3.741.100-131
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim ex persona peccatoris hoc accipis, debebat dicere: Miser ego peccator, et non, miser ego homo. Homo quippe naturae est, peccator voluntatis. Nisi forte et illud, quod scriptum est: Vanitas vanitatum et omnia vanitas (Eccle. 1, 2), ad peccatores refertur, et non ad omnes homines. Et iterum: «Verumtamen in imagine perambulabat: homo (Psal. XXXVIII, 7); »ac deinde: «Homo vanitati assimilatus est, dies ejus velut umbra pertranseunt (Psal. CXLIII, 4).» Si hoc Pauli testimonio non moveris, audi aliud ejusdem cui contradicere non potes: «Nihil mihi conscius sum, et caetera (I Cor. IV, 4). »Mire, nec meipsum judico: nihil mihi conscius sum, nec tamen in hoc justificatus sum. Qui hoc dicebat, nullius utique peccati sibi conscius erat. Sed quia legerat: «Delicta quis intelligit (Psal. XVIII, 13)? et: «Sunt viae quae videntur viro justae, novissima autem earum respiciunt in profundum inferni (Prov. XIV, 12); »et iterum: «Omnis vir videtur sibi justus, Deus autem corda hominum dirigit (Prov. XX, 24); »idcirco temperabat sententiam, ne forte per ignorantiam deliquisset, maxime cum Scriptura testetur: «Est justus, qui perit in justitia sua (Eccle. VII, 16). »Et alibi: «Juste quod justum est sectaberis (Deut. XVI, 20), »ne opinione veritatis a justitia declinemus, recordantes Saulis et Agag. Plures justos esse, neminem sine peccato. —C. Ne contendere videar et in diversum absque mensura funem trahere, saltem hoc mihi concede, justos in Scripturis plurimos appellari. A. Non solum plurimos, sed innumerabiles. C. Si innumerabiles justi sunt, et hoc negari non possit, quid male locutus sum, posse esse hominem sine peccato, si velit? Hoc est aliis verbis dicere, posse justum sine peccato esse, in eo quod justus est. A. Justos esse concedo, sine omni autem peccato omnino non assentior. Etenim absque vitio, quod Graece dicitur κακία, hominem posse esse aio: άναμάρτητον, id est sine peccato esse, nego, id enim soli Deo competit, omnisque creatura peccato subjacet, et indiget misericordia Dei, dicente Scriptura: «Misericordia Domini plena est terra (Psal.