Latin
3.741.162 to 3.741.188
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 3.741.162-188
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si asse…dis hoc dici ex persona Eliphas Themanitae, intellige non ab eo dici; sed ab illo, qui sub persona angeli in visione et revelatione loquitur ei sententias Dei. Sed esto ut loquatur Eliphas, quod perspicue angelus loquitur, nunquid non hoc ex persona Job proprie dicitur: »Tentatio est vita hominis super terram (Job, VII, 1)? »Et: «Si ego peccavi, quid possum facere (Ibid 20)? »Et: «Quare oblitus es, nec fecisti iniquitatis mes oblivionem et emundationem peccati mei? Quomodo enim potest esse justus homo super terram apud Deum (Ibid. 21)? »Et iterum: «Si fuero justus, non audiet me; sed judicio ejus indigebo (Job IX, 15, 16). »Et rursum: «Quia sum impius, cur frustra laboro? Si lotus fuero nive, et mundis manibus, satis me sorde tinxisti. Si peccavero, custodies me. Ab iniquitate autem me non facies innocentem (Ibid. 29- 31). »Et: Si impie egero, vae mihi (Job X, 15). »Et: «Si fuero justus, non potero respirare. Plenus enim ego sum ignominiae (Ibid.) . »Et iterum: «Quis enim erit mundus a sorde? Ne unus quidem, etiam si unius diei fuerit vita ejus super terram, et numerabiles menses illius (Job XIV, 4, 5; XV, 14). »Quod si dixeris pronomen quis, non pro impossibili, sed interdum pro difficili accipi, respondebo tibi: Et ubi est illud, quod tenere protulisti, «Facilia Dei esse mandata, »et ea facile posse compleri? dicente Scriptura: «Vir in dolore laborat sibi, et vim facit perditioni suae (Prov. XVI, 36, sec. LXX), »ut oppressa et subjugata et moriente carne, vivat in eo spiritus. Ridiculamque illam expositionem Demosthenis vestri, non dixisse Job: «Quis erit mundus a peccato; »sed «quis erit mundos a sorde, »praetereo, qua probare conatur, sordes pannorum significari in infantia, non vitia peccatorum. Aut certe si non sic intelligit, dicite vos quid sentiat.