# Dialogus adversus Pelagianos 3.741.245-269

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, 3.741.245 to 3.741.269. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.245

Et sunt impii, ad quos pervenit quasi opus justorum (Eccle. VIII, 6, 7, 14). » Hoc idcirco dicitur, quia certum judicium solius Dei est, et quos putamus justos, saepe peccatores inveniuntur, et quos e contrario peccatores, apud Dei scientiam justi sunt. « Quantumcunque laboraverit homo, ut inquirat, non reperiet. Et si dixerit sapiens nosse se, invenire non poterit (Eccle. VIII, 17). Omnium enim unus occursus est, cordaque filiorum hominum repleta sunt malitia, et incerto statu (Eccle. IX, 2, 3), » quae Graece πεοιφ-ρεια dicitur. « Muscae moriturae, sive, ut in Hebraico habetur, mortuae, demoliuntur atque corrumpunt suavitatem olei (Eccle. X, 1). » Quis mortalium aliquo errore non capitur? Quem haereticorum et falsorum dogmatum venena non maculant? « Tempus, inquit, est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non credunt Evangelio? Et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt (I Petr. VI, 17, 18)? » Certe justus est, qui in dic judicii vix salvatur. Salvaretur autem facile, si nihil in se haberet maculae. Ergo justus est in eo, quod floret multis virtutibus, et vix salvatur in eo, quod in quibusdam Dei indiget misericordia. Perturbationes humani generis. — Quatuor sunt perturbationes, quibus genus vexatur humanum, duae praesentis, et duae futuri: duae bonorum, et duae malorum. AEgritudo, quae Graece dicitur AGrij, et gaudium, quod illi /otpiv vel ήοονήν vocant: quanquam ήζονή voluptas a plerisque dicatur: alterum mali, alterum boni. Excedimusque mensuram, si gaudeamus super his, quae non debemus, divitiis, potentia, honoribus; inimicorum infelicitate, vel mortibus: aut e contrario praesentium malorum dolore cruciemur, adversis, exsiliis, paupertate, languore, et mortibus propinquorum, quod Apostolus fieri prohibet; et rursum si cupiamus ea quae arbitramur bona, haereditates, honores, prosperitates omnium rerum, et corporum sanitatem, et caetera quorum praesentia gaudio finimur: et metuamus illa, qum putamus adversa;

---

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml.
