Latin
3.741.270 to 3.741.293
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 3.741.270-293
Unproofread scanNot analysed yet
quibus ad perfectum carere juxta Stoicos, Zenonem videlicet et Chrysippum, possibile est: juxta Peripateticos autem et difficile et impossibile est: cui sententiae omnis Scripturae sanctae consentit auctoritas. Unde et Josephus Machabaeorum scriptor historiae, frangi et regi posse dixit perturbationes animi, non eradicari, et quinque Tusculanarum quaestionum Ciceronis libri his disputationibus referti sunt. Pugnant enim, juxta Apostolum, adversum nos fragilitas corporis, et spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). Manifesta sunt, dicente eodem, opera carnis et opera spiritus, et haec sibi invicem adversantur (Galat. V, 19), ut non quae volumus, illa faciamus. Si non quod volumus, facimus, sed quod nolumus, illud operamur: quomodo dicitis, «Posse hominem sine peccato esse, si velit? »Ecce Apostolus, omnesque credentes, quod volunt, implere non possunt. «Charitas operit multitudinem peccatorum (I Pet. IV, 8), »non tam praeteritorum quam praesentium, ne ultra, Dei in nobis manente cliaritate, peccemus. Quamobrem de muliere peccatrice dicitur: «Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit plurimum (Luc. VII, 47). »Ex quo intelligimus non nostrae solum osse potestatis facere quod velimus, sed et Dei clementiae, si nostram adjuvet voluntatem. Deus solus immortalis, sapiens, perfectus, per naturam. —Deus lux appellatur, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I, 5). Quando dicit nullas tenebras in Dei lumine reperiri, ostendit omnia aliorum lumina aliqua sorde maculari. Denique et apostoli appellantur lux mundi. Sed non est scriptum, quod in apostolorum luce nullae sint tenebrae. Et de Joanne scribitur: «Hic venit in testimonium, ut testimonium perbiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 7, 8). »Unde et de eo scriptum est: «Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem (I Tim.