# Dialogus adversus Pelagianos 3.741.294-320

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, 3.741.294 to 3.741.320. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.294

VI, 16). » Et certe legimus immortales Angelos, immortales Thronos et Dominationes, caeterasque Virtutes. Sed solus Deus est immortalis, quia non est per gratiam, ut caetera, sed per naturam. Quam ob causam idem apostolus scribit (Rom. XVI), Deum solum esse sapientem, cum et Salomon, et multi alii sancti sapientes vocentur, et dicatur juxta Hebraicum ad principem Tyri: « Sapientior Daniele es tu (Ezech. XXVIII, 3). » Quomodo ergo solus lux, solus immortalis et solus sapiens appellatur, cum multi immortales, et luces et sapientes sint; sic perfectio hominis non ex natura, sed ex gratia veniens, imperfectos eos qui perfecti videntur esse, demonstrat. Quod autem scriptum est: « Et sanguis Jesu filii ejus mundat nos ab omni peccato (I Joan. I, 7),» tam in confessione baptismatis, quam in clementia poenitudinis accipiendum est. Sed aliud est mundari a Deo, aliud per se esse sine vitio. Si enim juxta Job: « Luna non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu ejus, quanto magis homo, putredo, et filius hominis vermis (Job. XXV, 5, 6)! » Omne enim os obstruitur, et obnoxius est omnis mundus Deo: « Quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram eo (Galat. II, 16). » Nullaque distantia est personarum: « Omnes enim peccaverunt, et indigent gloria Dei: justificati gratis per gratiam ipsius (Rom. III, 23, 24). » Si autem scribit: « Existimamus fide justificari hominem sine operibus legis, siquidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex lege, et praeputium ex fide (Ibid. 28, 30); » manifeste ostendit, non in hominis merito, sed in Dei gratia esse justitiam, qui sine legis operibus credentium suscipit fidem. Unde sequitur: « Peccaturo vestri non dominabitur (Rom. VI, 14). » Cur? « Quia non estis sub lege, sed sub gratia (Ibid.). » « Non enim volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16). » « Unde et gentes quae non sectabantur justitiam, comprehenderunt justitiam, justitiam autem ex fide.

---

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml.
