# Dialogus adversus Pelagianos 3.741.370-387

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, 3.741.370 to 3.741.387. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.370
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.370

21-24) » Unde addit, et uno versiculo omnia comprehendit, dicens: « Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini, a gratia excidistis (Galat. V, 4). » A nullo legem esse completam.— Haec cuncta percurro, ut ostendam a nullo legem esse completam, et per legem mandata omnia quae continentur in lege. Deus est enim qui operatur in nobis, et velle et perficere (Philipp. II, 13). Laborat Apostolus, et juxta justitiam quae in lege est, sine querimonia conversatus, omnia pro Christo ducit quisquilias, ut inveniatur in Christo, non habens suam justitiam, quae ex lege, sed quae ex fide Christi est a Deo. Unde scribit ad Thessalonicenses: « Fidelis amem est Dominus, qui servabit eos, et custodiet a malo (II Thess. III, 3).» Ergo non liberi arbitrii potestate, sed Dei clementia conservamur. Ac ne putes argumentationibus vanis, quae movent audientibus quaestiones, veritatem posse fidei subverti, idem Apostolus scribit ad Timotheum: « O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et contradictiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes, circa fidem erraverunt (I Tim. VI, 20, 21). » « Bonitas enim et misericordia Salvatoris nostri, non ex operibus justitiae que fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, ut justificati illius gratia, haeredes simus secundum spem vitae aeternae (Tit. III, 5, 6).·Haec breviter quasi ex latissimo atque pulcherrimo apostolicae doctrinae prato carpsimus, ut durae frontis impudentia conteratur. Ex Evangelii praceptis. — Transeamus ad Evangelia, et apostolicos igniculos clarissima Christi lampade compleamus. « Omnis, ait, qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio. Qui autem dixerit, RACA (quod interpretatur vanus et absque cerebro), reus erit concilio, » haud dubium quin sanctorum et angelici senatus: « Qui autem dixerit, fatue, reus erit gehennae ignis (Matth. V, 22). » Quis nostrum potest huic vitio non subjacere, cum etiam pro otioso verbo reddituri simus rationem in die judicii?

---

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml.
