# Dialogus adversus Pelagianos 3.741.444-470

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, 3.741.444 to 3.741.470. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.444
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.741.444

LXVI, 2); » ubi est mandatorum facilitas? Multi hoc quod scriptum est: « Non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Matth. IX, 13), » simpliciter accipiunt, juxta illum sensum: « Non indigent sani medico, sed hi qui male habent (Marc. II, 17). » Alii vero interpretantur coactius: « Non veni vocare justos, » nullus enim ad perfectum justus est, sed ex aliqua parte peccator; « sed peccatores, » quibus mundus refertus est, dicente David: « Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus (Psal. XI, 2), » et, « Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in adinventionibus suis. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, 1). » « Nolite, inquit, possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via, non panem, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam (Matth. X 9). » Haec, inquies, praecepta apostolica sunt. Et certe Petrus apostolus caligas habuisse narratur, dicente ad cum angelo: « Praecingere et calceare [Al. calcea te] caligis tuis (Act. XII, 8). » Duas autem tunicas, ut de caeteris taceam, puto quod et ego et tu possideamus, si tamen amplius non habemus. Haec dico, et iterum iterumque ac per singula ingeram, ut erubescas ad sententiam tuam, « Facilia esse Dei mandata. » Iterum ex Evangelio. — Fratrem tradet frater in mortem, et pater filium, consurgentque filii contra parentes, et interficient cos. Et eritis, inquit, odio cunctis hominibus propter nomen meum (Matth. X, 22). » Et quia tacilia jusserat, et sciebat facile ea posse compleri, propterca, ut rei facilitatem ostenderet, copulavit dicens: « Qui perseveravit usque in finem, hic salvus erit(Ibid). » « Non veni, inquit, pacem mittere super terram, sed gladium. Veni dividere hominem contra patrem suum, et filiam contra matrem, et nurum contra socrum (Ibid. 34, 35). » Et ne omnia percurrendo, longiorem sententiam faceret, nuo cun cta sermone comprehendit, dicens: « Inimici hominis, domestici ejus (Ibid.

---

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml.
