# Dialogus adversus Pelagianos 3.769.132-154

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, 3.769.132 to 3.769.154. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.769.132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.769.132

Quare talis conditus sum, qui non possum in perpetuum carere peccato? Quare tale vas fictum, ut non adamantinum permanerem, sed ad omnem tactum fictile atque fragile? « Omnes sicut oves erravimus; et omnium nostrum Dominus peccata portavit (Isa. LIII, 6). » Intuitus est enim, et diligenter inspexit, nullumque reperit, qui judicaret juste, qui suam in omnibus faceret voluntatem. Et idcirco brachium ejus salutem praebuit, et justitia sua salvavit omnia, ut omnis mundus subjiciatur Deo, et illius clementia conservetur. Fuimus enim immundi, non pauci, sed omnes. « Quasi pannus menstruatae, reputata sunt omnia in lege opera nostra (Isa. LXIV, 6). » Ad Jerusalem in Ezechiel loquitur Deus: « Perfecta eras in decore meo (Ezech. XVI, 14); » et est sensus, non in tuis operibus, non in tua conscientia, cordisque jactantia, sed in meo decore, quo te clementia mea libertate donaveram. Denique in consequentibus loquitur ad eam, quando salvatur non suo merito, sed ejus misericordia. « Recordabor pacti mei tecum in diebus adolescentiae tuae, et suscitabo tibi pactum sempiternum, et recordaberis viarum tuarum, et confunderis (Ibid. 60, 61). » Et iterum: « Suscitabo pactum meum tecum et scies quia ego Dominus, ut recorderis et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os, prae confusione tua, cum fuero placatus tibi in omnibus quae fecisti, ait Dominus Deus (Ibid. 62, 63). » Ecce aperte divino sermone monstratur, quid in alio loco dixerit: « Et mundans te non faciet innocentem (Nahum. I, 3); » quod justi quoque et post peccatum in statum pristinum restituti, os aperire non audeant, sed cum Apostolo dicant: « Qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9). » Denique et in alio loco per eumdem prophetam ad cos, qui illius misericordiam consecuti sunt, loquitur Deus: « Et recordabimini viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti eratis, et displicebit vobis [al.

---

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml.
