# Dialogus adversus Pelagianos 3.769.177-199

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, 3.769.177 to 3.769.199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.769.177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/3.769.177

quia docuerunt linguam suam mendacium, et proni feruntur ad injustitiam. « Si AEthiops, ait, mutaverit pellem suam, et pardus varietatem suam, et vos poteritis facere bonum, cum didiceritis mala (Jerem. XIII, 23). » Ergo pellis AEthiopica et pardorum varietas disciplinae est, non naturae, quae docetur et discitur; tamen auferri non potest vitium inoliti mali, nisi per eum, cui omnia possibilia sunt. Unde loquitur ad cum, qui solus verus medicus est: « Sana me, Domine, et sanabor: salvum me fac, Domine, et salvus ero; tu es gloria [al. gloriatio] mea et spes mea (Jerem. XVII, 14). » Si enim ad conditionem meam infelicitatemque respiciam, nihil aliud nisi hoc possum loqui: « Maledictus homo qui annuntiavit patri meo, dicens: Ecce natus est tibi puer; fiat homo ille similis urbibus, quas subvertit Deus. Quare enim in vulva non statim perii, et fuisset mihi sepulcrum mater mea, et vulva ejus infernus sempiternus? Quare egressus sum ex utero, ut viderem labores et miserias, et consumerentur dies mei in aerumnis (Jerem. XX, 15 seqq.)? » Tantum de sua conditione securus est, et sic confidit in fortitudine, ut mortem praeferat vitae. Noverat enim vulnus suum et potentiam ejus, quem celare nihil potest, qui loquitur per prophetam: « Deus appropinquans ego, et non procul (Jerem. XXIII, 23). » Qui enim coelum replet et terram, nullus potest vitare ejus notitiam, et cordis occulta celare. Qui serutatur renes, introspicit. Et ut sciamus Dei esse bonum omne quod gerimus: « Ego, inquit, plantabo eos, ut nequaquam eradicentur, et ego dabo eis cogitationem et sensum, ut intel- ]igant me (Jerem. XXIV, 6, 7). » Si cogitatio et sensus dantur a Deo, et intellectus Domini ex illius, qui noscendus est, radice pullulat, ubi est liberi arbitrii tantum superba jactatio? Volumus scire conditionem nostram, audiamus historiam.

---

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml.
