Latin
3.769.26 to 3.769.44
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 3.769.26-44
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim ex eo quod parva peccavit, justitiae nomen amisit, sed ex eo quod multa bona fecit, justi vocabulum possidet. Hoc totum dico, ut Scripturarum sanctarum testimoniis comprobetur, non ex eo peccatores esse justos, quod aliquando peccaverunt; sed ex eo justos permanere, quod multis virtutibus floreant. De Josia scriptam est: «Fecit rectum in conspectu Domini, et ambulavit in via David patris sui. Non recessit neque ad dextram, neque ad sinistram (II Paral. XXXIV, 2),» et tamen cum esset justus, tempore necessitatis et angustiae, mittit ad Oldam prophetissam uxorem Sellum, filii Tecuae, filii Aaras custodis vestium. «Et haec, inquit, habitabat Jerusalem in secunda (Ibid. 22); »haud dubium quin urbis partem significet, quae interiori muro vallabatur; «Et illa respondit: Haec dicit Dominus Deus Israel, ite et dicite viro qui misit vos ad me (Ibid. 23). »In quo occulta et regis et sacerdotum et omnium virorum reprehensio est, quod nullus virorum sanctus potuerit reperiri, qui posset futura praedicere. Denique interficitur Josias a Pharaone rege AEgypti, eo quod noluerit audire verba Domini, ex ore Jeremiae prophetae, sive ut in Paralipomenis (al. Paralipomenon libro) scriptum est: «Noluit Josias reverti, sed paravit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei (II Paral. XXXV, 22). »Et infertur: «Mortuusque est et sepultus in mausoleo patrum suorum, et universus Juda et Jerusalem luxerunt eum, praecipueque Jeremias, cujus omnes cantatores atque cantatrices usque, in praesentem diem, lamentationes super Josiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israel: Ecce scriptum fertur in lamentationibus (Ibid. 24, 25 ). »Exempla alia sanctorum in Scripturis. —Puto quod sermonibus Dei per quemlibet non acquievisse peccatum sit. De ipso Jeremias loquitur, quanquam hoc plerique secundum anagogen intelligant de Domino Salvatore: «Spiritus faciei nostrae Christus Dominus captus est pro peccatis nostris.