Latin
3.769.269 to 3.769.285
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 3.769.269-285
Unproofread scanNot analysed yet
Vis iterum nosse, quando peccatum et iniquitas finiatur? Quanquam diversa sit auctorum interpretatio, audi eumdem prophetam: «Septuaginta hebdomadae completae sunt super populum tuum, et super civitatem tuam sanctam, ut compleantur iniquitates, et finem accipiat peccatum, ut dispereat iniquitas, et reveletur justitia sempiterna (Ibid. 24). »Quandiu ergo ille finis adveniat, et corruptivum hoc atque mortale incorruptione et immortalitate mutetur, necesse est, nos subjacere peccato, non naturae et conditionis, ut tu calumniaris, vitio, sed fragilitate, et commutatione voluntatis humanae, quae per momenta variatur: quia Deus solus est immutabilis. Quaeris ubi Abel, ubi Enoch, ubi Jesus filius Nave, ubi Elisaeus, caeterique sanctorum peccaverint. Non est necesse nodum in scirpo quaerere; utinam possem et manifesta reticere peccata! Si vis a me verum audire, nescio. «Nihil, inquit, mihi conscius sum, nec tamen in hoc justificatus sum (I Cor. IV, 4). »«Homo videt in facie, Deus in corde (II Reg. XVI, 7). »Apud ejus conscientiam atque conspectum nullus justificatur. Unde et Paulus loquitur confidenter: «Omnes peccaverunt, et indigent gloria Dei (Rom. III, 23); »et: «Conclusit Deus omnia sub peccato ut omnium misereatur (Rom. XI, 32), »et caetera quae saepe replicavimus.