Latin
4.12.38 to 4.12.48
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 4.12.38-48
Unproofread scanNot analysed yet
Sin autem ab his qui sunt mundo corde in hoc saeculo, putas videri Deum, quare Moyses qui prius dixerat: «Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII, 30), »postea deprecatur, ut eum videat cognoscenter? quem quia dixerat se vidisse, audit a Domino: «Non potes videre faciem meam. Non enim videbit homo faciem meam, et vivet (Exod. XXXIII, 20). »Unde et Apostolus (I Tim. I) invisibilem solum Deum, qui et lucem habitat inaccessibilem, et quem nullus hominum viderit, neque possit videre, appellat. Et Joannes Evangelista sacra voce testatur, dicens: «Deum nemo vidit unquam. Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse narravit (Joann. I, 18). »Qui videt, et narrat, non quantus est ille qui visus est, nec quantum novit ille qui narrat: sed quantum potest mortalium sensus accipere.