# Dialogus adversus Pelagianos 4.12.38-48

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, 4.12.38 to 4.12.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/4.12.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/4.12.38

Sin autem ab his qui sunt mundo corde in hoc saeculo, putas videri Deum, quare Moyses qui prius dixerat: « Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII, 30), » postea deprecatur, ut eum videat cognoscenter? quem quia dixerat se vidisse, audit a Domino: « Non potes videre faciem meam. Non enim videbit homo faciem meam, et vivet (Exod. XXXIII, 20). » Unde et Apostolus (I Tim. I) invisibilem solum Deum, qui et lucem habitat inaccessibilem, et quem nullus hominum viderit, neque possit videre, appellat. Et Joannes Evangelista sacra voce testatur, dicens: « Deum nemo vidit unquam. Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse narravit (Joann. I, 18). » Qui videt, et narrat, non quantus est ille qui visus est, nec quantum novit ille qui narrat: sed quantum potest mortalium sensus accipere.

---

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml.
