Latin
4.6.1 to 4.6.21
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 4.6.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
Quid Deus coronet in nobis. A. Videris mihi obliviosus esse, et quasi nihil supra dictum sit, per easdem disputationis reverti lineas. Hoc enim longa dissertione conclusum est, ut gratia sua Dominus, qua nobis concessit liberum arbitrium, in singulis operibus juvet atque sustentet. C. Quid ergo coronat in nobis, et laudat quod ipse operatus est? A. Voluntatem nostram, quae obtulit omne quod potuit, et laborem, qui contendit ut faceret, et humilitatem, quae semper respexit ad auxilium Dei. C. Ergo si non fecimus quod praecepit, aut voluit nos adjuvare Deus, aut noluit. Si voluit et adjuvit, et tamen non fecimus quod voluimus, non nos, sed ille superatus est. Sin autem noluit adjuvare, non est culpa ejus, qui voluit facere, sed illius qui adjuvare potuit, et noluit facere. A. Non intelligis διλήμμχτων tuum in grande blasphemiarum decidisse barathrum: ut ex utraque parte, aut invalidus sit Deus, aut invidus, et non tantum ei laudis sit, quod bonorum auctor est et adjutor, quantum vituperationis, quod mala non coercuit. Detrahatur ergo illi, cur diabolum esse permisetil, cur passus sit, et hucusque patiatur quotidie aliquid in mundo mali fieri. Quaerit hoc Marcion, et omnes haereticorum canes, qui Vetus laniant Testamentum, et hujuscemodi syllogismum texere consueverunt. Aut scivit Deus hominem in paradiso positum praevaricaturum esse mandatum illius, aut nescivit. Si scivit, non est in culpa is qui praescientiam Dei vitare non potuit, sed ille qui talem condidit, ut Dei non posset scientiam devitare. Si nescivit, cui praescientiam tollis, aufers et divinitatem. Hoc enim genere in culpa erit qui elegit Saul futurum postea regem impiissimum. Et Salvator aut ignorantiae, aut injustitiae tenebitur reus, cur in Evangelio sit locutus: «Nonne vos duodecim ego elegi apostolos, et unus de vobis diabolus est (Joan.