# Dialogus adversus Pelagianos 4.6.22-40

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, 4.6.22 to 4.6.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/4.6.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/4.6.22

VI, 71)? » Interroga eum, cur Judam elegerit proditorem? cur ei loculos commiserit, quem furem esse non ignorabat? Vis audire rationem? Deus praesentia non judicat, non futura. Nec condemnat ex praescientia, quem noverit talem foro, qui sibi postea displiceat: sed tantae bonitatis est et ineffabilis clementiae, ut eligat eum, quem interim bonum cernit, et scit malum futurum, dans ei potestatem conversionis et poenitentiae. juxta illum sensum Apostoli: « Ignoras quia benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? secundum duritiam autem tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus (Rom. II, 4, 5). » Neque enim ideo peccavit Adam, quis Deus hoc futurum noverat; sed praescivit Deus, quasi Deus, quod ille erat propria voluntate facturus. Accusa ergo Deum mendacil, quare dixerit per Jonam: « Adhuc tres dies, et Ninive subvertetur (Joan. III,4). » Sed respondebit tibi per Jeremiam: « Ad summam loquar contra gentem et regnum, ut eradicem et destruam el disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei. Et ad summam loquar de gente et regno, ut aedificem et plantem illud, si fecerit malum in conspectu meo, ut non audiat vocem meam, poenitentiam agam super bono, quod locutus sum ut facerem ei (Jerem. XVIII, 7 seqq.). » Indignabatur quondam et Jonas, cur Deo fuerit jubente mentitus: sed injusti moeroris arguitur, malens cum pernicie innumerabilis populi verum dicere, quam cum tantorum salute mentiri. Ponitur ei exemplum: « Tu doles supur hedera, sive cucurbita in qua non taborasti, neque fecisti ut cresceret, quae sub una nocte nata est, et una nocte periit, et ego non parcam Ninive civitati magnae, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum, qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam (Jonoe IV, 10, 11)?

---

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml.
