Latin
4.8.1 to 4.8.25
Jerome, Dialogus adversus Pelagianos 4.8.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
Scripturarum testimonia. —A. Non ita, ut tu proponis, sed ut veritas poscit et ratio, Scripturarum vocibus est utendum. Loquitur Jacob in oratione sua: «Si fuerit Dominus Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego pergo, et dederit mihi panem ad manducandum, et vestimentum ad operiendum, et reduxerit me cum salute in domum patris mei, erit mihi Dominus in Deum, et lapis iste quem posui in titulum, erit mihi domus Dei, et omnium quaecunque dederis mihi, decimas offeram tibi (Gen. XXVIII, 20 et seqq.) . »Numquid dixit, Si liberum arbitrium conservaveris, et cibum et vestimentum meo labore quaesiero, et revertero in domum patris mei? Omnia dat Domini voluntati, ut mereatur accipere quod precatur. Revertenti de Mesopotamia Jacob angelorum occurrit exercitus, et vocantur castra Dei (Gen. XXXII, 2). Postea pugnat cum angelo sub figura hominis, et a Domino confortatur; de supplantatore Jacob, rectissimus Dei, nomen accepit. Neque enim ad fratrem crudelissimum audebat reverti nisi Domini praesidio roboratus. Scriptum est in consequentibus: «Ortus est ei sol, postquam transivit Phanuel (Ibid. 31), »quod interpretatur facies Dei. Unde loquitur et Moyses: «Vidi Dominum [al. Deum] facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Ibid. 30), non proprietate naturae, sed dignatione miserentis. Oritur ergo nobis sol justitiae, quando vultu Dei confirmamur. Joseph in AEgypto clauditur carcere, ibique infertur, quod custos carceris omnia potestati ejus fideique commiserit. Causaque redditur: «Quia Dominus erat cum eo, et quaecunque faciebat, prosperabantur a Domino in manibus ejus (Gen. XXXIX, 23). »Unde et eunuchis somnia suggeruntur (Gen. XL, 1 seqq.) ,et Pharao videt somnium inextricabile (Gen. XLI, 1 seqq.) ,ut per hanc occasionem liberaretur Joseph (Gen. XLII seqq.) ,pater pasceretur et fratres, AEgyptus tempore famis salvaretur. Sequitur: «Dixit autem Deus ad Israel in visione noctis: Ego sum Deus patrum tuorum, noli timere descendere in AEgyptum;