# Dialogus adversus Pelagianos 4.9

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/4.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-adversus-pelagianos/4.9

Ex Novo Testamento.— Apostolus Paulus cum Dei beneficia celeri sermone narrasset, ad extremum intulit: « Et ad haec quis idoneus (II Cor. II, 16)? » Unde et in alio loco dicit: « Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos fecit nos Novi Testamenti ministros, non littera, sed spiritu. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 4-6). » Adhuc audemus per liberum arbitrium superbire, et abuti beneficiis Dei in contumeliam largitoris? cum idem vas electionis apertissime scribat: « Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut abundantia fortitudinis nostrae sit ex Deo, et non ex nobis (II Cor. IV, 7). » Unde et in alio loco, retundens haereticorum impudentiam, loquitur: « Qui gloriatur, in Domino glorietur. Neque enim qui seipsum commendat, ipse probatus est, sed quem Deus commendat (II Cor. X, 17, 18).» Et iterum: « Nihil enim mihi defuit ab his. qui supra modum sunt apostoli, licet nihil sim (II Cor. XII, 11). » Petrus loquitur ad Dominum, signorum magnitudine conturbatus: « Recede a me, quia homo peccator sum (Luc. V, 8). » Et Dominus ad discipulos: « Ego sum vitis et vos rami, qui manet in me, et ego in eo, iste affert fructum multum: quia sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5).» Sicut rami et flagella vitium illico contabescunt, cum fuerint a matrice praecisa, ita omnis hominum fortitudo marcescit et deperit, si a Dei auxilio deseratur. « Nemo, inquit, potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum (Joan. VI, 44). » Quando dicit, Nemo potest venire ad me, frangit superbientem arbitrii libertatem; quod etiamsi velit ad Christum pergere, nisi fiat illud quod sequitur: « nisi Pater meus coelestis traxerit eum, » nequidquam cupiat, et frustra nitatur. Simul et hoc animadvertendum, quod qui trabitur, non sponte currit, sed aut retrectans et tardus, aut invitus adducitur.

---

Jerome, Dialogus adversus Pelagianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp426/tmp426/tmp426.tmp426.opp-lat1.xml.
