# Dialogus contra Luciferianos 171.1-39

Jerome, Dialogus contra Luciferianos, 171.1 to 171.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.1

1. Proxime accidit, ut [Al. quod] quidam Luciferi sectator, cum alio Ecclesiae alumno odiosa loquacitate contendens, caninam facundiam exercuerit [mss. exercuit]. Asserebat quippe universum mundum esse diaboli, et ut jam familiare est cis dicere, factum de Ecclesia lupanar. At ille e contrario, rationabiliter quidem, sed importuno et loco et tempore, defendebat, non sine causa Christum mortuum fuisse, nec ob Sardorum tantum mastrucam Dei Filium descendisse. Quid plura? dum audientiam et circulum lumina jam in plateis accensa solverent, et inconditam disputationem nox interrumperet, consputa pene invicem facie, recesserunt. Hoc tamen his qui affuerunt statuentibus, ut in secretam porticum primo mane conveniretur: quo cum juxta placitum omnes convenissent, visum est utriusque sermonem a notariis excipi. De haeretico loquenaum ut de gentili. — Atque ita cunctis residentibus, HELLADIUS LUCIFERIANUS dixit: Hoc primum mihi responderi volo, utrum Ariani Christiani sint, an non? ORTHODONUS. Ego plus, inquit, interrogo, utrumne omnes haeretici Christiani sint? L. dixit, Quem haereticum dixeris, Christianum negasti. O. dixit. Omnes ergo haeretici Christiani non sunt? L. Jam superius audisti. O. Si Christi non sunt, diaboli sunt. L. Nemo dubitat. O. Si autem diaboli sunt, nihil refert haeretici sint, an gentiles. L. Non refello. O. Igitur fixum inter nos habemus, de haeretico sic loquendum, sicut de gentili. L. Plane fixum. O. Quaere nunc ut libet, quoniam inter nos constat, haereticos gentiles esse. L. Quod interrogatio mea cogere volebat expressum est, haereticos Christianos non esse. Nunc restat conclusio. Si Ariani haeretici sunt, et haeretici omnes gentiles sunt, et Ariani gentiles sunt. Si autem Ariani gentiles sunt, et constat nullam societatem Ecclesiae esse cum Arianis, id est, cum gentilibus, manifestum est vestram Ecclesiam quae ab Arianis, id est, a gentilibus, episcopos suscipit, non tam episcopos recipere, quam de Capitolio sacerdotes: ac per hoc Antichristi magis synagoga, quam Christi Ecclesia deheat nuncupari.

---

Jerome, Dialogus contra Luciferianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp419/tmp419/tmp419.tmp419.opp-lat1.xml.
