# Dialogus contra Luciferianos 171.112-132

Jerome, Dialogus contra Luciferianos, 171.112 to 171.132. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.112

Oculus Ecclesiae episcopus. — L. Oro te, nonne legisti de episcopis dictum: Vos estis sal omiserat Martianaeus, quod in suis mss. non invenisset. terrae. Si autem sal infatuatum fuerit, in quo sabe tur? ad nihilum est utile. nisi ut projiciatur foras, et conculcetur ab hominibus (Matth. V, 13). Sed et illud, quod pro populo peccatore sacerdos Deum exoret, ac pro sacerdote nullus sit alius, qui deprecetur (Levit. IX). Quae quidem duo Scripturarum capitula in sententiam concurrunt unam. Nam ut sal omnem cibum condit., nec est aliquid per se tam suave, quod absque co gustum demulceat: ita mundi totius et propriae Ecclesiae condimentum episcopus est, qui si infatuatos fuerit, sive per negationem, sive per haeresim, sive per libidinem, et ut semel dicam, per universa peccata, a quo alio poterit condiri, cum ipse fuerit omnium condimentum? Sacerdos quippe pro laico offert oblationem suam, imponit manum subjecto, reditum sancti Spiritus invocat, atque ita eum, qui traditus fuerat Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fieret, indicta in populum oratione, altario reconciliat, nec prius unum membrum restituit sanitati, quam omnia simul membra confleverint. Facile quippe ignoscit filio pater, cum mater pro visceribus suis deprecatur. Si ergo hoc quem diximus gradu laicus poenitens restituitur Ecclesiae, ibique sequitur venia, ubi luctus praecesserat: manifestum est, sacerdotem de gradu suo motum, in eumdem locum non posse restitui, quia aut poenitens sacerdotio carebit, aut in honore persistens, reduci in Ecclesiam non poterit per ordinem poenitentis. Tu mihi nunc infatuato sale, Ecclesiae saporem contaminas; tu eum qui projectus foras, jacere deberet in stercore, a cunctis hominibus conculcandus, super altarium reponis! Et ubi erit illud Apostoli praeceptum: Oportet episcopum esse sine crimine, quasi dispensatorem Dei (Tit. I, 7). Et iterum: Probet autem se unusquisque et sic accedat (I Cor.

---

Jerome, Dialogus contra Luciferianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp419/tmp419/tmp419.tmp419.opp-lat1.xml.
