Latin
171.297 to 171.308
Jerome, Dialogus contra Luciferianos 171.297-308
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quale est, ut leges Ecclesiae ad haeresim transferas, et virginis tuae integritatem, per meretricum lupanaria patiaris? Episcopus si imponit manum, his imponit qui in recta fide baptizati sunt, qui in Patre, et Filio, et Spiritu sancto tres personas, unam substantiam crediderunt. Arianus vero cum aliud nihil crediderit (claudite, quaeso, aures qui audituri estis, ne tantae impietatis vocibus polluamini), nisi in Patre solo vero Deo, et in Jesu Christo Salvatore creatura, et in Spiritu sancto utriusque servo, quomodo Spiritum sanctum ab Ecclesia recipiet, qui necdum remissionem peccatorum consecutus est? Spiritus quippe sanctus, nisi mundam sedem non incolit: nec habitator ejus templi efficitur, quod antistitem non habet, veram fidem. Quod si hoc loco quaeris quare in Ecclesia baptizatus, nisi per manus episcopi, non accipiat Spiritum sanctum, quem nos asserimus in vero baptismate tribui, disce hanc observationem ex ea auctoritate descendere, quod post ascensum Domini Spiritus sanctus ad apostolos descendit. Et multis in locis idem factitatum reperimus, ad bonorem potius sacerdotii quam ad legem necessitatis. Alioqui si ad episcopi tantum imprecationem Spiritus sanctus defluit, legendi sunt qui in villulis, aut in castellis, aut in remotioribus locis per presbyteros et diaconos baptizati ante dormierunt, quam ab episcopis inviserentur. Ecclestae salus in summi sacerdotis dignitate pendet cui si non exsors quaedam et ab omnibus eminens detur potestas, tot in Ecclesiis efficietur schismata quot sacerdotes. Inde venit ut sine chrismate et episcopi jussione, neque presbyter, neque diaconus jus habeant baptizandi. Quod frequenter, si tamen necessitas cogit, scimus etiam licere laicis. Ut enim accipit quis, ita et dare potest; nisi forte eunuchus a Philippo diacono baptizatus, sine Spiritu sancto fuisse credendus est, de quo Scriptura ita loquitur: Et descenderunt ambo ia aquam;