# Dialogus contra Luciferianos 171.309-335

Jerome, Dialogus contra Luciferianos, 171.309 to 171.335. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.309
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/dialogus-contra-luciferianos/171.309

et baptizavit eum Philippus (Act. VIII, 38). Et cum aliscederent ab aqua: Spiritus sanctus venit in eunuchum (Ibid., 39). Si autem illud objiciendum putas, quia. Cum audissent apostoli qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem, qui cum venissent ad eos, oraverunt pro eis, ut acciperent Spiritum sanctum, nondum enim ceciderat super ullum illorum (Ibid. 14-16). Cur ita factum sit, in consequentibus disce. Ipse enim ait: Sed solum baptizati erant in nomine Domini Jesu. Tunc imponebant illis manus, et accipiebant Spiritum sanctum (Ibid. 16, 17). Hoc loco si et tu similiter te facere dicis, quia haeretici non baptizaverunt in Spiritu sancto, scias Philippum ab apostolis non fuisse divisum, eamdem habuisse Ecclesiam, eumdem Dominum Jesum Christum praedicasse: diaconum certe fuisse eorum, qui postea manus imposuerunt. Tu vero cum apud Arianos non Ecclesiam dicas esse, sed synagogam; nec clericos Dei, sed creaturae et idolorum cultores, quomodo in dispari causa camdem asseris rationem te tenere. L. Valenter quidem et fixo gradu me tibi in faciem dimicantem repellis; sed post tergum caederis, et nuda a spiculis dorsa non protegi, Esto quippe apud Arianos ne baptisma quidem esse, et ideo Spiritum sanctum ab eis non posse dari, quia necdum remissionem peccatorum acceperint; totum hoc victoriae meae proficit, et argumentorum tuorum palaestra, mihi palmam victoriae sudat. Arianus baptisma non habet; et quomodo sacerdotium habet? Laicus apud eos non est, et quomodo episcopus esse potest? Mihi recipere mendicum non licet, tu recipis regem? Vos hosti castra traditis; et a nobis perfuga [Al. profuga] rejiciendus est. O. Si priorum meminisses, jam scires til fuisse responsum; sed dum amorem contradicendi sequeris, a quaestionum lineis excidisti: more quorumdam loquacium potius quum facundorum, qui cum disputare nesciant, tamen litigare non desinunt.

---

Jerome, Dialogus contra Luciferianos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp419/tmp419/tmp419.tmp419.opp-lat1.xml.
